The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.23 De praesumptionibus

X 2.23.16 Dudum archidiacono

tit. De praesumptionibus · 3 glosses
Idem Archidiacono et Praeposito Mediolanensibus.Incipit Dudum archidiacono Mediolanensi · alleged in the gloss as de praesump., dudum 12× per the register · find the allegations →
Sufficiebant
Haec exceptio legitima est, quia tot sunt ponendi in ecclesia quot ex facultatibus ipsius possunt commode sustentari, infra, de instit., non amplius; et infra, de instit., auctoritate; et infra, de concess. praeben., ex parte. Sed quis probabit ecclesiam esse solvendo vel non esse? Respondeo: ille qui dicit non est solvendo, ostendendo facultates et redditus ecclesiae, ut hic innuitur, et arg. C. de inoffic. testam., omnium; et ff. de leg. 2, cum pater § rogo. Arg. contra C. de probation., ex persona.
Ex illa clausula
Quae et si non fuisset apposita, subintelligitur, supra, de rescript., cum adeo; et supra, de elect., causam quae; et ff. de servit., si cui; ff. de ritu nupt., quamquam.
Praesumatur idoneus
Sic supra, de scrutin., ex parte; et 86. dist., si quid. Sic praesumitur quis bonae fidei, nisi probetur contrarium, C. qui milit. poss., super servis, lib. 12; et C. de non num. pecun., authen. contra qui propriam. Vincen. Et sic videtur quod negativa probari debeat ex eo quod dicit, nisi aliud in contrarium ostendatur. Sed negativa probari non potest, supra, de elect., bonae 1, ubi de hac negativa satis dicitur. Sed qualiter probabit illum non esse idoneum? Si dicatur non idoneus ratione scientiae, tunc iudex illum examinabit an sit quantum ad hoc idoneus, supra, de aetat. et qualit., accepimus. Si ratione delicti vel irregularitatis, ille qui hoc obiicit, illud probet secundum illam regulam: ei qui dicit incumbit probatio, ff. de probation., ei incumbit.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.