Book III › tit. 3.7 De institutionibus
X 3.7.4 Auctoritate
tit. De institutionibus · 3 glosses
Clemens III. Clero Constantinopolitano.Incipit Auctoritate apostolicae sedis · alleged in the gloss as de instit., auctoritate — 8× per the register · find the allegations →
Facultates
Hae semper sunt considerandae, ut supra, de instit., non amplius; et supra, de vit. et honest. cler., quoniam, ubi habetur similiter de hoc.
Instituatur
Instituere est ius canoniae in ecclesia vel in ecclesiastico beneficio tribuere, infra, de haeret., cum ex iniuncto. Investire est quasi possessionem illius iuris conferre. Indifferenter tamen unum accipitur pro altero, verbi gratia: instituere est spiritualis beneficii vel dignitatis possessionem corporalem tradere, supra, de offi. archidiac., ad haec; et supra, de offi. archidiac., ut nostrum, quod spectat de iure communi ad archidiaconatum, ut ibi dicitur. Et sic intellige infra, de instit., cum venissent. Investire est ius canoniae vel dignitatis tribuere, quod potest fieri per annullum vel librum. Et sic intelligitur infra, de instit., cum venissent. Sed per hoc non adipiscitur quis possessionem nisi postea corporaliter instituatur, infra, de concess. praeben., cum nostris; et supra, de praeben., pro illorum.
Invitis
Nullus episcopus est dandus invitis, 61. dist., nullus, dum tamen iustam causam ostendat. Ergo eis volentibus potest dari, licet facultates non sufficiant. Et ita possunt sibi in hoc praeiudicare, et victum postea sibi quaerant, 91. dist., clericus victum; et 91. dist., clericus quantumlibet.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.