The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.7 De institutionibus

X 3.7.1 Non amplius

tit. De institutionibus · 1 gloss
Ex concilio Arelatensi.Incipit Non amplius · alleged in the gloss as de instit., non amplius 9× per the register · find the allegations →
Absque penuria
Semper enim considerandi sunt redditus ecclesiarum, ut secundum eos clerici instituantur in eis, supra, de vit. et honest. cler., quoniam, ubi de hoc. Ita etiam quod hospitalitatem servare possint et solvere iura episcopalia, supra, de praeben., de monachis; et supra, de supp. neg. prael., sicut. Et econverso tot sunt ponendi quot ex ipsis facultatibus possint commode sustentari, supra, de consti., cum M; et infra, de instit., auctoritate. A contrario sensu infra, de censib., cum instantia; arg. 12. q. 1, praecipimus; 16. q. 7, omnes basilicae. Tamen propter nimium incrementum non credo recedendum a numero consueto, arg. C. de alluv., hi quos; et C. de alluv., ea quae. Ergo tantum debet esse augmentum de quo alius aequale stipendium cum aliis habeat, vel saltem sufficiens et honestum, supra, de consti., cum M.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.