The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.1 De vita et honestate clericorum

X 3.1.9 Quoniam

tit. De vita et honestate clericorum · 4 glosses
Gregorius VII.Incipit Quoniam ut ait · alleged in the gloss as de vit. et honest. cler., quoniam 10× per the register · find the allegations →
Et expensis
Istud notabile est quod in facultatibus aestimandis habenda est ratio expensarum quae sint in hospitalitate, ad quam tenetur ecclesiae. Item in episcopalibus persolvendis, infra, de praeben., de monachis. Et recipere nuncios et legatos Apostolicae sedis, infra, de censib., cum instantia. Et arg. ad hoc 2. q. 5, nobilis. Illi enim fructus aestimandi sunt qui supersunt deductis expensis, C. de fruct. et lit. exp., hoc fructuum. Et ita tot sunt ponendi in ecclesiis quot ex fructibus illis possint honeste sustentari, ut hic evidenter patet, et infra, de instit., non amplius; et infra, de instit., auctoritate; et infra, de concess. praeben., ex parte, in fi.; et supra, de consti., cum M; et infra, de verb. sign., transmissae. Et haec exceptio legitima est cum facultates non sufficiunt, sive sint distinctae praebendae in ecclesia sive non.
In una domo
Sic 32. dist., praeter; et de conse. dist. 5, in omnibus; et 12. q. 1, necessaria. Arg. contra 12. q. 1, quia tua; et 32. dist., si qui vero. Solutio: quod dicitur hic et in concordantiis signatis ius commune est et honestum esset ut servaretur. Sed derogatur huic iuri per contrariam consuetudinem quam Papa scit et tolerat. Capitula contraria loquuntur secundum antiqua tempora de quibusdam clericis coniugatis, quibus dabantur beneficia extra consortium aliorum potius de gratia quam de iure. Quia de novo conversi fuerant, et loquitur in utroque capitulo de episcopo Anglorum. Sic 35. q. 3, quaedam lex; et 35. q. 3, quod scripsi. Si vis intellligere capitulum istud de regularibus planum esset, quia non dicitur hic de quibus loquatur. Et hoc videtur ex eo quod dicitur infra, indulgemus, ut si quisquam eorum qui simul etc., qui simul in eodem refectorio comedere et dormitorio dormire debent, infra, de statu monach., cum ad monasterium.
Qui simul vivunt
Ex hoc videtur quod loquatur hoc capitulum de regularibus qui simul vivunt et dormiunt, quibus tamen concessum est ut a suis praelatis absolvi possint, infra, de sent. excom., monachi; et infra, de sent. excom., cum illorum. Et hoc idem privilegium concessum est Hospitalariis Hierosolymitanis, ut per suum priorem qui sacerdos est absolvantur, infra, de sent. excom., canonica. Alii vero praelati saecularium ecclesiarum hoc privilegium non habent, quia cum regularibus tantum concedatur, ut patet per iura praedicta, aliis denegatur, 25. dist., qualis. Et arg. supra, de praesump., nonne; et ff. de iud., cum praetor. Non enim quod uni personae per privilegium sigillatim conceditur, aliis convenit denegari, 16. q. 1, hinc est etiam, in fi.; et 7. q. 1, petisti. Omnibus enim illud beneficium est prohibitum nisi specialiter sit concessum. Et sic intelligitur hoc capitulum tantum de regularibus. Ber.
Atrocitas
Hoc semper excipitur, infra, de sent. excom., cum illorum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.