The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.50 Canonica

tit. De sententia excommunicationis · 6 glosses
Idem Magistro et Fratribus hospitalis Hierosolymitani.Incipit Canonica constitutione cavetur · alleged in the gloss as de sent. excom., canonica 4× per the register · find the allegations →
Constitutione
Duximus extendendum
Quod enim concessum fuit monachis et canonicis regularibus, extenditur ad Hospitalarios favore religionis. Sic quod dictum erat de monachis extenditur ad regulares, supra, de postuland., ex parte. Sic quod concessum fuit religiosis extenditur ad episcopos, supra, de privileg., quod nonnullis. Et quod dictum fuit de episcopis intelligendum est de electis et confirmatis, supra, de translat., inter corporalia. Et quod dictum est de uxore intelligendum est de sponsa, ff. de iure dot., si sponsa; et ff. de sponsal., oratio; et ff. de fund. dot., Iulia.
Nisi maioris
Propter enormitatem excessus vel propter maiorem personam cui manus intulissent, supra, de sent. excom., cum illorum; et supra, de sent. excom., monachi. Ber.
Presbyter
Nisi esset presbyter, non concederetur ita de facili vel saltem clericus, quia laicis hoc officium licet religiosis non committeretur, 96. dist., bene quidem. Si nec officium praedicandi, supra, de haeret., cum ex iniuncto. Et Petro claves ecclesiae commissae sunt qui fuit sacerdos et non laico, 24. q. 1, quodcumque; et 21. dist., in novo; et 96. dist., bene quidem.
Fratribus vestris
Ergo non aliis, quod est verum. Et idem intellige de abbate quod non posset alterius abbatis monachum vel alium absolvere, ex eo quod dicit: vestris, de aliis prohibitum intelligitur. Simile 2. q. 1, unus ex vobis; 45. dist., disciplina, ibi: peccaverit populus tuus etc. Privilegium hoc locale est, ita quod ipsi extendere ad alios non possunt.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.