The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.8 De concessione praebendae

X 3.8.10 Ex parte Astensis

tit. De concessione praebendae · 6 glosses
Idem Episcopo et Archipresbytero Papiensibus.Incipit Ex parte Astensis · alleged in the gloss as de concess. praeben., ex parte 8× per the register · find the allegations →
Opponere
Videtur ergo quod duo vel tres de collegio defendere possunt ipsum collegium invitis aliis, sicut et agere, 12. q. 2, non liceat, vers. liceat; ff. de liber. caus., quoniam; et ff. de liber. caus., amplius. Sed tamen isti reportaverunt contrariam sententiam, quia nihil rationabile ostenderunt quare possent caeteris obviare. Et est arg. quod si unus canonicus velit agere pro ecclesia, quod non sit necesse ostendere litteras de rato. Sed hoc non est verum, supra, de iudic., causam quae vertitur; et supra, de offi. deleg., coram. Et est hic notandum quod unus vel duo possunt se opponere pro defensione ecclesiae, si rationabilem causam ostendant, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis, in fi., et hic.
Utraque pars
Nota quod dominus Papa supplet hic de facto. De hoc dictum est supra, de elect., cum nobis; et supra, de postul. praelat., bonae 1.
Distinctae
Et ita ubi praebendae distinctae non sunt nec certus canonicorum numerus definitus, non dicitur vacare praebenda nec locum habet sua constitutio, supra, de concess. praeben., nulla, ut hic patet. Sic etiam dicit de communiter viventibus quod non debent facere portiones inter se, arg. 12. q. 1, quia tua. Ibi ergo non dicitur vacare praebenda, sed ubi certum quid fatur cotidie cuilibet personae per se viventi, et ubi est certus numerus tantum constitutus. Laur.
Totum capitulum
Arg. quod si aliqua ratio allegatur et alia ratio movet iudicem quae non allegatur, iudex ex officio suo potest eam supplere et secundam illam procedere, supra, de elect., cum nobis; ff. de peculi., quaesitum § penulti.; et ff. deposi., depositum § si apud; et ff. de pet. hered., filius. Sed arg. contra supra, de iudic., examinata.
Suppetant
Hoc semper considerandum est, supra, de instit., non amplius; et supra, de instit., auctoritate; C. de sacro. eccl., in ecclesiis; et supra, de vit. et honest. cler., quoniam. Et ita obtinet hic pars ista, non ex illa causa quam allegavit per se, scilicet institutionem episcopi et archiepiscopi. Sed quia Papa invenit eos institutos per episcopum de consensu capituli, et si certus numerus esset constitutus, adhuc non valebat institutio archiepiscopi vel episcopi, cum potestas conferendi praebendas illas translata fuisset ad Papam, cum iam per quatuor annos vacavissent, supra, de praeben., ratio.
Consuetudinem
Nota quod cum Papa scribit pro aliquo eligendo, semper facienda est interpretatio secundum consuetudinem ecclesiae illius, supra, de consuet., cum olim. Nec enim minuendi sunt redditus consueti, infra, de censib., prohibemus. Et quilibet eum gradum et honorem retineat quem ex consuetudine pristinae conditionis meruit, C. de off. praef. urb., primicerius. Et ita licet non sit numerus constitutus, tamen tot sunt ibi constituendi quot consueverunt ibi esse, dum tamen sufficiant facultates. Alias si non sufficerent, deberet reduci numerus ille ad eum numerum quod possent congrue sustentari, in Auth. ut determ. sit num. cleric. § investigantes, coll. 1, in ulti. colum. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.