Book I › tit. 1.5 De postulatione praelatorum
X 1.5.3 Bonae memoriae G.
tit. De postulatione praelatorum · 8 glosses
Idem Clericis Ravennatis ecclesiae.Incipit Bonae memoriae G. · alleged in the gloss as de postul. praelat., bonae 1 — 17× per the register · find the allegations →
Bonae memoriae
Consuetudo est in ecclesia Ravennate quod mortuo archiepiscopo significant hoc Papae, sed de ipsis mandato eligunt. Aliter sine mandato eius eligere non est moris.
Curavimus allegare
Sic ergo patet quod iudex potest supplere quae advocatus omisit sicut Papa hic supplet, et C. ut quae des. advoc., non dubitandum. Et de iure debet supplere et non de facto, nisi tale sit factum, quod iam sit ei notum ut iudici, prout dicit dominus Azo. Alii etiam dicunt, sicut Placen., quod etiam de facto, et inducunt ad hoc ff. de pet. hered., filius. Sed primum verius est quod de tali facto supplere tantum debet, quod est ei notum tamquam iudici, arg. C. de appellat., ampliorem, in fi., 1. resp.; et est arg. Inst. de action. § si minus; ff. de aedil. edict., bovem § aliquando. Et debet supplere ut iudex sedendo et non stando, ne advocati officium sumat, C. de postulan., quisquis; inducendo legem vel decretum vel decretalem. Invenio quod quandoque iudex supplet altera parte absente, C. de temp. appel., tempora § ulti.; et C. de appellat., ampliorem, in princ. Sed utraque parte praesente supplere non debet, nisi in casu propter publicam utilitatem repellendo militem a procuratione. etiam tacente altera parte, ff. de procur., filiusfamilias § veterani; et C. de procur., militem. Et lex quam inducit Placen., ff. de pet. hered., filius, non obstat, quia potius consulitur illi iudicis officio quam iure ordinario. Et est simile ei quod dixi de milite. Nam iudex ex officio suo, si scit aliquem excommunicatum publice, ipsum debet repellere ab agendo, etiam si ab adversario non excipiatur, infra, de except., exceptionem. Et sic officio iudicis consulitur adversario, sicut in ff. de pet. hered., filius. Et hic Papa supplet ex officio suo, et infra, de elect., cum nobis, ubi de hoc dicitur, quare in hoc casu officium iudicis locum habet.
Generali
Arg. quod Papa et cardinales curam et sollicitudinem gerant pro statu ecclesiae generalis, et imperator ut subiecti quiete vivant noctes ducit insomnes, in Auth. ut iudic. sine quoq. suffr., in princ., coll. 2; et idem dicit, voluntarios labores appetimus ut quietam aliis praeparemus, in Auth. ut divin. iuss. subscr. hab. glor. quaest., in princ., coll. 3; infra, de restit. spol., extravag. frequens; et infra, de except., venerabilem.
Communem
Et ita publica utilitas praefertur privatae, 7. q. 1, scias; et ff. pro soc., actione § Labeo; et C. de caduc. toll., et nomen § penulti.; et in Auth. de restitut. et ea quae par. § ea enim quae communiter, coll. 4. Et hoc verum est cum in communi utilitate privata includitur, sicut sit in praelatura. Alias quilibet debet propriam utilitatem praeferre communi, arg. 19. q. 2, duae sunt; et 19. q. 2, inquit; et 33. q. 5, si non licet; arg. C. de servit., praeses; et ff. de recepti., licet.
In tanta divisione
Ad hoc enim ut postulatio praeiudicet electioni, requiritur ut numerus postulantium sit duplo maior numero eligentium, infra, de elect., scriptum. De hoc tamen dicas secundum quod nota infra, de elect., scriptum, in glossa quae incipit, hic dicit Papa. Videtur tamen quod minima pars eligentium deberet praeferri multis postulantibus, quia postulantes soli gratiae innituntur, ut hic. Sed eligentes iure communi iuvantur, similiter et electus, sed hoc non est verum. Nam patronus laicus in praestando soli gratiae innititur, 16. q. 2, si quis episcoporum; et tamen iniuria fit praestando si non admittatur, 16. q. 7, decernimus; et infra, de iure patron., pastoralis. Gratia ergo fit postulato si admittatur, iniuria si repellatur, ff. de aqua quot. et aest., ait praetor § penulti.; unde non solum postulato, sed postulantibus fit iniuria si postulatus est idoneus, et repellitur, ff. qui satisda. cog., si vero, in fi. Alia ratio potest melior assignari quam huiusmodi videatur, licet eligentes nitantur iuri, et postulantes gratiam non debent praeferre electores ex quo sunt minima pars capituli, quia numquam tenet electio nisi fiat a maiori parte capituli, infra, de elect., ecclesia vestra 1; et infra, de elect., Cumana. Ita tamen quod maior pars non peccet, ut ex hoc ipso iure privetur, quia tunc valet electio minoris partis capituli, supra, de postul. praelat., gratum.
Gratia
Hoc ideo dixit, quia per huiusmodi postulationem sive gratiam, ius non acquiritur postulato, infra, de postul. praelat., postulationem. Et ideo quia gratia est, non compellitur praelatus concedere postulatum, 63. dist., litteras; in Auth. de sanct. episc. § nullus, coll. 9. Si tamen iusta causa exigit, debet compelli per superiorem, ut illum concedat, infra, de iure patron., nullus. Item indirecte quodammodo compellitur illum concedere, si est idoneus, quia tenetur ei providere in consimili beneficio, infra, de iure patron., pastoralis. Item idem superior istum potest concedere vel repellere, quia non tenetur ei facere gratiam, nisi velit, quia nemo invitus de suo cogitur facere beneficium, 10. q. 2, praecariae. Non igitur quicquid iudicis potestati permittitur iuris necessitati subiicitur, ff. de iud., non quicquid; arg. infra, de offi. deleg., consuluit. Sic ergo patet quod in huiusmodi postulationibus implorandum est officium iudicis, et non iuris actione agendum est, ut supra, de postul. praelat., ad haec, vers. fi.; et infra, de in integ. restit., per totum; et Inst. de off. iudic., per totum. Iudicis enim officium proponitur pro actione, cum deficit actio, infra, de offi. iud., iudicis. Sed non proprie imploratur iudicis officium in casu isto, sed potius gratiam debent implorare a superiore. Ber.
Qui vocem
Hoc ideo dicit, quia forte erant aliqui eligendi potestate privati, infra, de elect., cum Wintoniensis; vel quia omnes sunt vocandi qui ius habent eligendi, infra, de elect., quod sicut.
Nominationem
Nominatio canonica potest dici quando omnes concordant in aliquo ineligibili assumendo, et vadunt ad eum a quo petendus est consensus, et requirunt eius consensum, ut cum ipso dispenset. Et haec potest dici nominatio canonica, quae non potest dici postulatio proprie, quia postulatio solemniter debet fieri, quia talis nominatio satis similis est postulationi, immo quasi idem est, unde dicit postulationem seu nominationem.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.