Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate
X 1.6.48 Ecclesia vestra destituta
tit. De electione et electi potestate · 5 glosses
Idem Rothomagensi Capitulo.Incipit Ecclesia vestra destituta · alleged in the gloss as de elect., ecclesia vestra 1 — 16× per the register · find the allegations →
Dirigebant
Consentiendo in ipsum et nominando ipsum. Sed videtur quod sufficiebat ex quo Thomas habebat maiorem partem quam aliquis aliorum, arg. ff. de ver. sig., maiore, ubi dicitur quis possedisse maiore parte anni, et tantum possedit nisi duobus mensibus. Illud verum est quod maiorem partem totius capituli debet habere electus, ad hoc ut sua electio confirmetur etiam per antiqua iura, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis; et 56. dist., apostolica; et supra, de elect., quia propter.
Processus
Et ideo non valuit, etiam si maior pars capituli consensisset in illum, infra, de elect., in Genesi. Et ita quod praecipuum est hic deficit, scilicet electio. Et talis deportatio non obtinet vicem electionis, et ita per alium actum fieri non potest electio, licet possessio tradita videatur, quamvis possessio non apprehendatur; arg. supra, de consuet., ex litteris; et ff. de acq. poss., quod meo § si per venditorem; sicut appellat quis ipso facto, infra, de appell., dilecti filii 2; et infra, de appell., ut nostrum. Ista enim principalia et praecipua necessaria sunt sine quibus electio non valet: collatio, publicatio, inquisitio, et incontinenti electio, et scriptura, supra, de elect., quia propter; et infra, de elect., Cumana; et infra, de elect., in Genesi.
Appellationem
Quae locum non habet publicatio scrutinio, cum mutare nequeant voluntatem, infra, de elect., publicato; et supra, de elect., quia propter.
Cassavimus
Id est, cassum et irritum ostendimus; sic infra, de elect., in Genesi.
Non admissa
Ex eadem causa, quia non fuit electus, et quia minorem partem habebat quam Thomas.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.