The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.52 Dilecti filii

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 1 gloss
Idem S. Augustini et S. Gregorii Prioribus.Incipit Dilecti filii I. · alleged in the gloss as de appell., dilecti filii 2 11× per the register · find the allegations →
Facto provocare
Quoniam plus est factis demonstrare quam verbis dicere, ff. de aedil. edict., si tamen § ei qui; et ff. de legib., de quibus, in fi.; supra, de appell., ad audientiam; et infra, de appell., ut nostrum. Et sic facto renunciat quis iuri suo, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore; et supra, de offi. deleg., gratum. Et etiam factis mentimur, 22. q. 5, cavete. Et factis consentit quis, infra, de cond. appos., per tuas. Et ipso facto consentit quis malis, 43. dist., sit rector, vers. quid alium est quam tacendo terga praebuisse etc. Et factis quis probatur incontinens, 28. dist., priusquam; et 12. q. 2, quatuor. Factis etiam ratum habemus, ff. rem rat. hab., cum minor § falsus. Et factis negamus Deum, 11. q. 3, aestimant. Et ita sicut non tenet excommunicatio post appellationem, infra, de sent. excom., per tuas, sic non tenet excommunicatio post iter arreptum ad Papam. Sed non est ita in archiepiscopo, quia Papa vocatus est in plenitudine potestatis, alii in partem sollicitudinis, 2. q. 6, qui se scit; et supra, de auctor. et usu pal., ad honorem. Io. dixit aliam rationem, scilicet quia non itur ad archiepiscopum per querimoniam. Sed hoc est falsum, infra, de appell., sollicitudinem; et supra, de offi. ord., ad reprimendam. Sed videtur quod iter arreptum non sufficiat pro appellatione in iudicio, nisi iusta causa allegetur talis, quae si esset probata etc., infra, de appell., ut debitus. Cum aliter non valeat appellatio, sed post sententiam diffinitivam non sufficit iter arreptum, nisi viva voce appellaretur, quia ibi est opus facto, arg. infra, de sent. excom., a nobis est, ubi non prodest iter arreptum in parte decisa. Et in scriptis etiam appellandum est, 2. q. 6, formae; et infra, de appell., extravag. cordi; et ff. de appellat., a sententia § ulti. Alias iter arreptum nihil operatur nisi incontinenti quis appellet viva voce. Et aliud ante sententiam quam post, quia excommunicatur post appellationem, ut hic. Et praeterea archiepiscopus non poterat esse iudex in causa propria, cum inter ipsum et capitulum Eboracensem esset controversia super capella ista, infra, de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto. Pro qua controversia monachi isti ibant ad curiam. Unde excommunicatio non tenuit post iter arreptum, et sic non obstat quod dicitur. Iter arreptum non sufficit pro appellatione in iudicio, quia hic non erat iudex archiepiscopus, ut dixi. Et credo idem esse si capitulum habeat causam cum episcopo, ut si capitulum mittat ad archiepiscopum pro causa illa, et episcopus excommunicat nuncium post iter arreptum, quod sententia non tenet, cum archiepiscopus in hoc casu sit iudex episcopi. Vel dic quod secus est in archiepiscopo, ut dictum est. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.