The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.40 Per tuas

tit. De sententia excommunicationis · 15 glosses
Idem Senonensi Archiepiscopo.Incipit Per tuas litteras · alleged in the gloss as de sent. excom., per tuas 41× per the register · find the allegations →
Videtur aliquibus
Et male quia etsi non appellatur ad metropolitanum, tamen potest excommunicatum absolvere si episcopus ipsum absolvere nolit, supra, de offi. ord., ad reprimendam. Ber.
Appellandi
Ut per hoc ab excommunicationis sententia relevetur, ut supra, de appell., pastoralis. Nec interdictum, ut supra, de sent. excom., ad haec. Sed ut causam transferant ad superiorem, bene tenet appellatio, 3. q. 9, re vera.
Cuiusdam epistolae
Quam habuisti olim in antiqua compilatione, supra, de offi. ord., quaesitum, cuius sententia et etiam verba pro maiori parte ponuntur hic, et incipiunt hic, quod si ante etc.
Sunt audiendi
Si agant, supra, de haeret., excommunicamus itaque § credentes; supra, de except., cum inter. Conveniri tamen bene potest, supra, de sent. excom., si vere; et in § praedicta credentes supra, de haeret., excommunicamus itaque.
Remittendi
Remittitur quandoque aliquis ad eum a quo appellavit si malitiose appellavit, supra, de appell., cum in ecclesia; et supra, de appell., ut debitus. Vel si non fuerit prosecutus appellationem in termino constituto, ut supra, de appell., personas. Vel si appellans hoc petierit, supra, de appell., interposita § ille. Alias obtinet quod hic dicitur, et C. de appellat., eos; et 1. q. 6 § ulti.
In Sardicensi autem concilio
11. q. 3, si episcopus forte, quod inducitur hic contra decretalem Alexandri. Unde nota quod secundum antiquos canones quilibet excommunicatus audiebatur, qui ante absolutionem volebat probare se iniuste excommunicatum, 11. q. 3, si episcopus forte, cuius tenor hic ponitur. Hodie vero non auditur nisi in duobus casibus. Si dicat sententiam latam post appellationem fuisse, vel si dicat intolerabilem errorem in ea fuisse expressum, ut hic dicitur. Sic ergo distinguas, si aliquis conqueritur superiori de iniusta excommunicatione, aut appellavit ad eum aut non. Si appellavit, primo praestabit cautionem quod stabit mandatis ecclesiae, tunc est in optione ipsius superioris an velit eum absolvere an remittere eum absolvendum ei a quo appellavit, ut hic sequitur in decretali allegata. Si vero non appellavit sed per simplicem querelam adivit ipsum, debet eum remittere ad inferiorem, ut ipsum absolvat. Et si inferior ipsum absolvere nolit, archiepiscopus ipsum absolvat, supra, de offi. ord., ad reprimendam. Si tamen periculum esset in mora propter huiusmodi remissionem, ipsum statim absolvat, infra, de sent. excom., sacro; arg. ad hoc supra, de poenit. et remiss., ne pro dilatione. Et si viderit sententiam excommunicationis ab episcopo latam esse iniustam, evidenter poterit archiepiscopus declarare subditum irrationabiliter fuisse ligatum, licet non sit appellatum ad ipsum, supra, de appell., sollicitudinem. Similiter et econverso si viderit eam iustam, tenetur remittere ipsum absolvendum ad inferiorem, ut hic in fi. Io.
Nullus ante
Ergo nec archiepiscopus, arg. supra, de sent. excom., cum desideres; et supra, de sent. excom., quod in dubiis, in princ.
Distinguendum
Ad solvendam contrarietatem concilii et decretalis Alexandri.
Intolerabilem errorem
Error intolerabilis potest dici quodlibet peccatum, ut si excommunicet ideo quia non furatur. Vel quia non ducit ei aliquam meretricem, vel quia non est inobediens suo praelato, vel si praecipiat aliquod impossibile vel turpe, ut dictum est, talis sententia nulla est nec aliquam obligationem inducit de facto vel de iure. Simile supra, de pact., pactiones. Arg. contra supra, de cond. appos., si conditiones, in fi. Vincen. haec intelligit tantum de errore iuris. Unde in praedictis exemplis tenet excommunicatio, ut si dicat sic, excommunico illum, quia non adulteratur, quia non interfecit illum, tenet excommunicatio. Item intolerabilis potest dici error, si expresse pronunciatur contra ius scriptum, ut si dicat: pronuncio excommunicationem valere quia est lata post appellationem legitimam, et a tali sententia non est necesse appellare, 2. q. 6, ei qui § diffinitiva; ff. quae sent. sine appel., illud § 1. Et idem est dicendum ubicumque ponitur iudicium retro nullum fuisse, nisi velit quis ad cautelam appellare, C. de procur., licet; et supra, de procurat., in nostra, in fi.; et supra, de crim. falsi, super eo; et supra, de re iudic., sententia. Secus est si errorem non exprimit in sententia, et tamen pronunciaret contra ius. Tenet quidem tunc sententia, nisi fuerit appellatione suspensa, supra, de re iudic., cum inter vos; et ff. de iud., cum prolatis. Sed si error est in facto, ut si hoc modo dicatur: excommunico te, quia expoliasti talem licet manifeste sit falsum, tenet sententia quia talis causa possibilis est, licet sit falsa. Nec continet errorem et sententia sive iusta sive iniusta timenda est, 11. q. 3, sententia; et 11. q. 3, si quis a proprio. Arg. contra quod talis error facit eam nullam, sicut error calculi, ff. quae sent. sine appel., illud. Et talis error facit exheredationem nullam, ff. de lib. et post., si posthumus § ulti.; et ff. de lib. et post., idem est. Sicut nec valet decretum de datione tutoris, ubi error facti est expressus, ff. de tutor. et curat., tutor; et ff. de tutor. et curat., Seiae. Sic et obligatio per errorem facti non tenet, ff. si quis caut., sed et si § ulti.; et ff. de fideiussor., si quis postquam. Io. Quid ergo dices? Credo quod in sententia excommunicationis lata per errorem facti, ut dictum est, tutius sit dicere quod teneat et quod absolvatur quo ad ecclesiam vel saltem ad cautelam, quia quo ad Deum non est ligatus, nisi contemneret eam, ut infra sequitur, et 24. q. 3, notandum, in fi.; supra, de testib., veniens 2.
In quibus casibus
Duobus scilicet praemissis, cum dicitur sententiam latam post appellationem legitimam, et cum dicitur continere intolerabilem errorem, et in casibus istis intelligitur capitulum concilii Sardicensis, cuius tenor hic ponitur, sic supra, de offi. deleg., cum contingat. In casibus istis primo admittitur probatio, ut appareat an absolvi debeat an denunciari non ligatus, ut ibi in capitulo supra, de offi. deleg., cum contingat.
In aliis
Sic intellige quod dicit: in aliis, scilicet quia non auditur in aliis negotiis vel factis iudicialibus, ut actor tamquam excommunicatus, sed extra iudicium non debet vitari, ut infra, de sent. excom., extravag. solet. Nisi in hoc ut probet errorem vel sententiam latam post appellationem legitimam. Et in hoc concordat concilium Sardicensis. Et interpretatur Papa concilium usque ibi, quod si absolutionis beneficium humiliter postulaverit etc., abinde usque ibi, quod si forsan interpretatur decretalis Alexandri. Et sic distinctio Innocentii concordat concilium Sardicensem et decretalem Alexandri, quae videbatur contraria. Sed non est, quia in diversis casibus loquuntur, ut patet per interpretationem Innocentii.
Ad cautelam
Sic infra, de sent. excom., venerabili; et supra, de sent. excom., cum desideres § secundae quaestioni; et supra, de appell., ad praesentiam; et supra, de testib., veniens 2, non obstante contradictione excommunicatoris vel adversarii, ut in praedicta decretali infra, de sent. excom., extravag. solet. Nisi diceretur excommunicatus pro manifesta offensa, in quo casu debet habere terminum octo dierum ad probandum manifestam offensam, ut in decretali praedicta infra, de sent. excom., extravag. solet. Ber.
Verum in aliis
Dixit Io. in aliis dubiis, scilicet habendus est pro excommunicato, supra, de sent. excom., cum desideres § secundae quaestioni. Et tu dic, in aliis, scilicet excommunicationibus, cum quis dicit se excommunicatum iniuste vel quocumque modo apparet ipsum esse excommunicatum maiori excommunicatione, quia tunc non debet audiri ut actor, nisi gratiam etc., ut supra ubi dicit: nec excommunicati sunt audiendi etc., exceptis duobus praedictis casibus. Et hoc dicit littera sequens, nec sententiam contemnere etc., quia hoc ipso ligaretur ex contemptu. Secus in eo qui petitur in servum, qui pendente causa auditur contra alios, sed contra illum qui dicit se dominum illius non, ff. de liber. caus., ordinata. Ber.
Contemnere videatur
Nota causam quare hic tenet sententia, licet iniusta, 24. q. 3, notandum, in fi.; et 6. q. 3, audi § cum ergo. Alia etiam recitatur supra, de appell., pastoralis, ubi de hac materia in notula quae incipit: haec ratio; et supra, de cleri. excom., si celebrat, in fi.
Quod si absolutionis
Hic interpretatur decretalem Alexandri quae intelligitur in eo casu cum excommunicatio praecessit appellationem quam dicit iniustam, concilium in eo casu quando excommunicatio praecessit vel quando intolerabilis error expressus est in sententia, et sic planum est. Quae fuit ergo dubitatio illius diversitatis? Altissiodorensis episcopus excommunicavit archipresbyterum suum. Archipresbyter coram archiepiscopo Senonensi obtulit cautionem standi iuri humiliter petens absolvi. Archiepiscopus deferens episcopo saepe monuit ipsium ut eum absolveret. Quod cum facere nollet, archiepiscopus ipsum absolvit quem episcopus non habebat pro absoluto, dicens quod eius absolutio non pertinebat ad archiepiscopum pro quo videbatur facere decretalis Alexandri, pro episcopo concilium Sardicense. Unde archiepiscopus quaesivit a Papa quid iuris esset, et ipse respondet ut patet ex littera, et hic resume casum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.