Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.52 Venerabili fratre
tit. De sententia excommunicationis · 2 glosses
Idem Bituricensi et Carnotensi Decanis et Subdiacono Arelatensi.Incipit Venerabili fratre nostro · alleged in the gloss as de sent. excom., venerabili — 5× per the register · find the allegations →
Ad cautelam
Quia lata erat post appellationem, ut dicebatur. Sic supra, de sent. excom., per tuas; et supra, de appell., ad praesentiam; et supra, de testib., veniens 2, in fi. Et tamen licet ad cautelam absolvatur, iuramentum praestat, ut hic patet. Sed ex quo ad cautelam absolvitur, non deberet iurare. Hoc fit propter dubium, quia non constabat de ipsa suspensione an rite lata fuerit. Et idem praestatur iuramentum, ut si constiterit ipsum culpabilem extitisse super eo pro quo sententia lata fuit, stabit mandato archiepiscopi. Et est notabile quod pro suspensione iuratur sicut pro absolutione excommunicationis. Ber.
Constiterit
Coram quo constare debet? Forte coram Papa si voluerit, vel coram eius delegato vel si arbitros eligere voluerint. Ipse enim archiepicopus non debet cognoscere ut videtur, arg. supra, de sent. excom., per tuas; et 11. q. 1, si clericus. De hoc dicitur supra, de sent. excom., sacro. Et est arg. ex hac decretali quod semper iuramentum exigendum est in absolutione ubi non constat excommunicationem vel suspensionem iniustam, sed mandatum differtur in eventum cognitionis, ut dictum est supra, de sent. excom., sacro. Vel dic quod isti quibus scribitur, cognoscent de hac suspensione.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.