The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.27 De clerico excommunicato deposito vel interdicto ministrante

X 5.27.10 Si celebrat

tit. De clerico excommunicato deposito vel interdicto ministrante · 10 glosses
Idem.Incipit Si celebrat minori · alleged in the gloss as de cleri. excom., si celebrat 22× per the register · find the allegations →
Peccet
De hoc autem punitur ad arbitrium sui praelati, cum certa poena hic non statuatur, arg. supra, de offi. deleg., de causis § fi.; et 26. q. 7, tempora.
Irregularitatis
Quia propterea non impediretur ab aliqua promotione eo absoluto. Secus si maiori sententia sit ligatus. Tunc debet deponi nisi cum eo fuerit dispensatum, supra, de cleri. excom., latores; supra, de cleri. excom., postulasti; et quasi per totum. Hic ergo determinatur quod olim dubitabatur, scilicet utrum talis irregularitatem contraheret.
Nec eligere prohibetur
Sed contra supra, de elect., cum inter R; et supra, de consuet., cum dilectus, ubi dicitur quod suspensus nec eligere nec eligi potest, supra, de concess. praeben., quia diversitatem. Hic vero dicitur quod talis suspensus eligere potest, sed non eligi. Sed illa et omnia consimilia, ut supra, de cleri. excom., si quis presbyter. Intelliguntur de suspensis ab homine. Illi enim eligere non possunt et irregularitatem incurrunt divina officia praesumendo, supra, de cleri. excom., latores; supra, de aetat. et qualit., cum bonae. Hic vero loquitur de excommunicatis sive suspensis a canone propter solam participationem, quia secundum canones qui participat cum excommunicatis excommunicatus est sive suspensus a sacramentis ecclesiae, quae suspensio sive excommunicatio appellatur minor excommunicatio, ut 3. q. 4, Engeltrudam. Sed eadem poena est in suspenso ab homine et a canone, alias quam per participationem, quia utroque casu privatus est communione sacramentorum et divinis officiis, supra, de re iudic., extravag. cum aeterni; et infra, de sent. excom., extravag. cum medicinalis. Et qui suspensus celebrat est irregularis, ut ibi dicitur. Quae est ergo ratio quod in uno eligere possunt in altero non? Potest dici quod ideo, quia plus contempsit qui fecit contra legem animatam quam qui fecit contra legem mortuam, quia contemnendo iudicis praeceptum, quod est factum legis auctoritate, et ipsam legem offendit et ideo plus punitur. Et ideo dicitur quod mitius agitur cum lege quam cum ministro legis, arg. ff. de recepti., Celsus. Et vox viva magis timenda est quam vox mortua, et ei potius credi debet, in Auth. de fid. instrum. § si vero aliquid, coll. 6. Et ita in casu huiusmodi capituli non est irregularis qui celebrat. Suspensus autem ab homine et canone si celebrat, est irregularis in constitutione Inno. iiii supra, de re iudic., extravag. cum aeterni; et infra, de sent. excom., extravag. cum medicinalis. Sed quae est ratio quod suspensi per participationem excommunicatorum possunt eligere, alii suspensi non possunt? Ratio est quia suspensi per participationem non sunt suspensi vel interdicti a divinis officiis, sed privati sunt communione sacramentorum per canones et etiam propter peccatum, sicut et alii in mortali constituti non sunt exclusi ab electione, supra, de elect., illa; et ideo possunt eligere. Nec sunt irregulares si celebrant, ut hic dicitur. Et eadem ratione debent posse eligi, cum non sint suspensi a divinis. Ratio redditur in littera, ubi dicitur eius electio est irritanda pro eo quod eligitur ad susceptionem eorum, scilicet sacramentorum a quibus est privatus a sanctis patribus. Quicumque enim eligitur, ea suscipere tenetur et quilibet fidelis, infra, de poenit. et remiss., omnis. Et quia illis privatus est, non potest eligi ad ea, etiam si poenitentiam egisset de peccato nisi prius absolvatur ab illa suspensione quae inflicta est per canones, 11. q. 3, excommunicatus; et 11. q. 3, cum excommunicato. Quod non est de aliis criminosis qui per poenitentiam restitui sunt ad perceptionem sacramentorum, a quorum perceptione privati erant propter peccatum. Ber.
Iurisdictionis
Minor ergo excommunicatio non repellit a iudicio ab agendo, sed ab illis tantum prohibet quae pertinent ad officium. Idem dico in suspenso ab homine, nisi sit suspensus tam ab officio quam a iurisdictione, quia tunc privatus est spirituali et temporali iurisdictione, sic supra, de elect., transmissam, ubi electus et confirmatus potest facere ea quae sunt iurisdictionis et non ordinis. Ber.
Scienter
Sed quid si electores eligant aliquem excommunicatum minori excommunicatione quem ipsi ignorant excommunicatum, numquid valet electio? Arg. est quod sic ex eo quod dicit, scienter. Sed non credo, quia ignorantia eorum non facit eum habilem, supra, de elect., innotuit. Et causa prohibitionis hic signata nihilominus remanet. Unde supple maxime, vel potius quod dicit, scienter, referas ad ipsum excommunicatum minori exommunicatione, puta quia scienter participavit excommunicatis. Sed numquid privati sunt iure eligendi qui talem scienter eligunt? Arg. quod sic, supra, de elect., cum in cunctis; et supra, de elect., scriptum, in fi.
Sanctis patribus
11. q. 3, excommunicatos; et 11. q. 3, cum excommunicato; 3. q. 4, Engeltrudam.
Privatus
Haec est causa prohibitionis, quia cum sit privatus sacramentis ad ea eligi non potest. Et est similis illi qui non est capax, qui non potest ex testamento aliquid percipere, arg. ff. de probation., qui testamentum; et ff. de iure fisc., non intelligitur § si quis palam; et ff. de iure fisc., ita fidei. Hoc enim est circumvenire legem, ut ibi dicitur. Et sic est arg. quod si aliquis prohibetur una via, non est admittendus ad id alia via, supra, de procurat., tuae, cum suis concordantiis.
Non carent
Bene dicit, quia sacramenta a quocumque licet criminoso recipienda sunt et valent, 15. q. 8, sciscitantibus; dum tamen toleretur, 28. dist., consulendum; et supra, de cohab. cler. et mul., vestra. Quia licet sit suspensus quo ad se non tamen quo ad alios, arg. supra, de cohab. cler. et mul., quaesitum. Quia excommunicati etiam conferunt ordines, supra, de ordin. ab ep. qui ren. epi., cum clericis, licet non conferant executionem. Sed isti participantes conferunt executionem. Et ideo dicit virtutis non carent effectu, quicumque enim habent executionem eam conferre possunt. Et sic est arg. quod excommunicatio non transit in tertiam personam. Ber.
Dummodo non in contemptum
Haec determinatio, dummodo, respicit quod dicit, non videtur amotus a collatione etc., quasi dicat, si ex contemptu et contra prohibitionem superioris ingerit se communioni excommunicatorum, hoc ipso intelligitur remotus a collatione sacramentorum propter suam pertinaciam et contemptum, arg. supra, de cleri. excom., si quis presbyter. Et ita ex propria culpa incipit esse suspensus, sicut qui non excommunicatus ex contemptu est excommunicatus, 11. q. 3, non solum § cum ergo, in fi.; et 24. q. 3, notandum, in fi.; et infra, de sent. excom., per tuas. Et est arg. bonum ad hoc infra, de excess. praelat., tanta. De illo excommunicato qui violavit interdictum hoc ipso suspensus fuit, et ideo alios excommunicare vel suspendere non potuit, ut ibi dicitur. Unde tamquam suspensus conferendo ecclesiastica sacramenta non confert effectum virtutis sacramentorum. Scilicet executionem ordinis quae est effectum ordinis, licet conferat charactare si in forma ecclesiae conferatur. Praeterquam in baptismo, quia a quocumque detur in forma ecclesiae proficit ad salutem quo ad omnem suum effectum, supra, de summ. trin. et fid. cath., firmiter, ad fi. Quia illud est sacramentum necessitatis, quod non contingit in aliis sacramentis, supra, de consuet., quanto. Et ita propter contemptum superioris debet excommunicari, ut hic dicitur. Quidam hoc intelligunt cum superior in praecepto facto participantibus excommunicato hoc interdicit: suspendo eos si contra fecerint. Sed de hoc nemo dubitat. Vel posset dici quod tunc primo remotus est a collatione, cum fuerit excommunicatus propter contemptum, et sic planum est.
Pertinaciter
Quasi ex contemptu et studiose participat, unde propter hoc est anathemate puniendus, sic infra, de sent. excom., quod in dubiis.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.