Book III › tit. 3.2 De cohabitatione clericorum et mulierum
X 3.2.7 Vestra duxit devotio
tit. De cohabitatione clericorum et mulierum · 13 glosses
Lucius III.Incipit Vestra duxit devotio · alleged in the gloss as de cohab. cler. et mul., vestra — 8× per the register · find the allegations →
Nullus audiat
32. dist., nullus; et 32. dist., praeter.
Quantumcumque
Ut 15. q. 8, sciscitantibus, usque ibi: caeterum.
In Christi fide
Id est, per fidem Christi. Hucusque sunt verba capituli quod inducit. Tanc.
Caeterum
Hic incipit respondere distinguendo inter crimen notorium et occultum.
Notorium
Ad intelligentiam eorum quae hic dicuntur, nota quod aliud est fama aliud manifestum et aliud notorium. Fama sic consuevit describi: fama est illaesae dignitatis status, vita et moribus comprobatus et in nullo diminutus, ff. de var. et extraord. cog., cognitionum § existimatio. Et qui talem famam negligit, crudelis est, 12. q. 1, nolo. Fama vero quandoque ex scientia quandoque ex suspicione procedit, quandoque ex certo auctore quandoque ex incerto, de conse. dist. 4, sanctum est. Manifestum dicitur quod ex scientia et certo auctore procedit et quod potest probari, ff. qui testam. fac. pot., heredes palam; et 11. q. 3, eorum qui. Item etiam quandoque dicitur occultum quod potest probari, C. de appellat., eos § si quis autem. Sed et manifestum dicitur quandoque de quo constat per confessionem vel probationem vel per evidentiam facti, infra, de verb. sign., cum olim. Sed tale manifestum potius dicitur notorium, infra, de cohab. cler. et mul., quaesitum. Circa notorium distingue: aliud est notorium facti, aliud iuris, aliud praesumptionis. Notorium facti est quod ita exhibet se conspectui hominum, quod nulla potest tergiversatione celari, infra, de cohab. cler. et mul., tua; et infra, de cohab. cler. et mul., quaesitum. Et de tali hic intellige: in quo nullus auditur appellans, supra, de appell., cum sit Romana, in fi.; et supra, de appell., pervenit 1. Et in tali notorio creditur simplici officiali, 4. q. 4, nullus § aliquando. Nec requiritur scientia omnium sed plurimum, ut quando omnes admissum scelus proclamant, ut 2. q. 1, scelus; et 2. q. 1, de manifesta. Notorium iuris est de quo aliquis condemnatur vel est in iure confessus, ut hic, et ff. de statu hom., eum qui. Et in hoc notorio quandoque requiritur probatio si negetur, supra, de re iudic., sicut. Notorium praesumptum est, ut paternitas, filiatio, ff. de in ius voc., semper; et supra, de fil. presbyt., conquerente. Et consanguinitas dicitur notoria praesumpta, infra, de divort., porro § 1. Quod aliquis sit filius alterius non posset vere probari, ff. de condi. et demon., Lucius.
Condemnatur
Hoc est notorium iuris.
Occultum
Quod non habet vindictam, quia latentia peccata vindictam non habent, 32. q. 5, Christiana. Et tamdiu reputatur occultum, licet plures sciant, quamdiu ab ecclesia toleratur, ut hic dicitur, et 15. q. 8, sciscitantibus.
Non diffitetur
Immo confitetur in iure, et sic notorium iuris. Et sic duobus modis dicitur notorium iuris per confessionem et per sententian, infra, de cohab. cler. et mul., quaesitum, ut dicitur in notula: ad intelligentiam, et hic. Ber.
Canonice condemnatus
In quo casu nullus debet audire officium illius, quo etiam casu loquitur prima auctoritas, nullus audiat etc. Ber.
Occultum
Hic distinguitur prout sequitur.
Talium
Scilicet qui pene occulti sunt seu ab ecclesia tolerati ab officiis talium abstinere bono zelo, ut per hoc ad poenitentiam revertantur, permittitur, sed ex contemptu abstinendum non est, quia licet in fornicatione iaceant, non sunt contemnendi, ut sequitur. Aliud est si tamquam tacentium etc., quia illud non licet.
Tolerantur
In quo casu loquitur secunda auctoritas, non potest aliquis etc. Ber.
Operis evidentiam
Hic explicat notorium facti, in quo casu et duobus praemissis, scilicet cum sunt condemnati vel confessi in iure, officia ipsorum sunt respuenda, infra, de cohab. cler. et mul., quaesitum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.