The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.40 De verborum significatione

X 5.40.24 Cum olim

tit. De verborum significatione · 7 glosses
Idem Comitissae Blesensi.Incipit Cum olim pro · alleged in the gloss as de verb. sign., cum olim 13× per the register · find the allegations →
Allegatum
Supra, de verb. sign., ex parte in Christo, quod continetur hic infra ibi: nemini etc., usque ibi: quia vero. Ber.
Dum ansam
Dicitur quandoque ansa auricula scyphi, vel urcei vel calicis, quae manu tenetur, ff. de rei vend., in rem § 2. Hic dicitur ansa nodus cursilus et facilis ad solvendum, ita factus quod si recte trahatur caput fili omnimode est solutus nodus. Si male trahitur ligatus remanet. Ita contingit Papae in solutione quaestionis praecedentis decretalis de offensa manifesta, quam modo hic solvit inferius aperte.
Dicimur
A perverse intelligentibus, ut a canonicis Carnotensibus.
Proponentibus
Et male.
Non quae iudici
Et hoc fatuum erat dicere quod sibi credendum esset in praeiudicium alterius. Immo iudex secundum motum animi sui et secundum sensum iudicare tenetur, supra, de consuet., ad nostram; et supra, de renunciat., in praesentia; et supra, de testib., in nostra; et 3. q. 7, iudicet. Et secundum quod sibi videtur, ff. de recepti., qualem. Dum tamen secundum leges et canones, in Auth. de iudicib. § quia vero, coll. 6; in Auth. de defensor. civit. § iusiurandum, coll. 3. Sed videtur quod illud dicatur manifestum quod iudici videtur, sicut illud dicitur probabile quod ei videtur, supra, de appell., ut debitus. Respondeo: licet ad opinionem iudicis referatur, quid dicatur probabile, ut per hoc possit et debeat appellationi deferri, supra, de appell., cum speciali; et supra, de sent. excom., sacro, ad fi. Secus est in manifesto. Illud enim proprie dicitur manifestum quod non eget probatione, 11. q. 3, eorum. Sed hic sumitur manifestum pro notorio, prout in fine dicitur, et 2. q. 1, de manifesta.
Intelligere
Ergo nos quoque sic intelligere oportet, supra, de verb. sign., venerabili. Sic supra, de haeret., cum Christus, quia interpretatio principis ius facit, supra, de sent. excom., inter alia; C. de legi. et const., inter aequitatem; et C. de legi. et const., si imperialis. Ber.
Confessionem
Et per sententiam. Sic supra, de cohab. cler. et mul., quaesitum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.