The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.32 In nostra

tit. De testibus et attestationibus · 4 glosses
Idem Londonensi et Heliensi Episcopis.Incipit In nostra praesentia · alleged in the gloss as de testib., in nostra 13× per the register · find the allegations →
Adversa
Super contrarietate testium ita distingue: si unus testis contradicit sibi expresse, non valet, 3. q. 9, pura; 23. q. 7, quod autem; infra, de appell., sollicitudinem; C. de liber. caus., cum precum; et supra, de probat., licet, nisi incontinenti hoc fecerit corrigendo dictum suum, infra, de testibus cog., praeterea. Idem videtur si testis pro parte dicit falsum, ut in nullo valeat dictum suum, 9. dist., si ad scripturas; et 4. q. 3, si testes § qui falso. Vel varie, et supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et 3. q. 9, pura. Si vero unus testis contradicit pluribus, talis contrarietas non obstat, quia dictum unius testis non probat aliquid, 33. q. 2, admonere; et supra, de testib., veniens 1; et supra, de testib., licet universis. Nisi forte contradicat pluribus testibus cum quibus est scriptus in aliquo instrumento, ff. quemad. test. ap., omnibus, in fi. Si vero plures testes contradicant pluribus, si sunt omnes ex eadem parte, dicunt quidam quod non valent, arg. infra, de probat., licet. Sicut contingit in diversis scripturis, infra, de fide instrum., imputari; C. de fid. instrum., diversae scripturae. Si autem contradicant testibus alterius partis, valet testimonium plurium. Sed hoc non placet, licet etiam testes inducti ex eadem parte contradicant sibi, non tamen succumbunt talia testimonia, licet ita sit in instrumentis, quia testes non potuerunt praevidere, ut dixi supra, de testib., praesentium. Dicas quod si testes contradicant testibus sive ex eadem parte sive ex adversa, primo concordabit iudex contrarietatem illam si potest, arg. supra, de testib., cum tu; et de poen. dist. 1, periculosae; infra de verb. sign., nihil obstat; et 11. q. 3, antecessor; et supra, de consuet., cum dilectus. Nisi manifesta sit contrarietas, 3. q. 9, nihilominus; 35. q. 6, de parentela. Et si manifesta sit contrarietas, valet testimonium plurium, nisi ex altera parte tanta sit dignitas, ut merito debeat praeiudicare numero, ut hic inferius dicitur, vel nisi versimiliora loquantur et plura probent, 4. q. 3, si testes; et supra, de probat., licet, vers. fi. Si vero testes ex utraque parte omnino sint pares, pro reo fertur sententia, supra, de probat., ex litteris; et infra, de fide instrum., inter dilectos, in fi. Nisi in quatuor casibus: in causa matrimoniali, liberali, et dote et testamento, ff. de re iud., inter pares; et infra, de re iudic., duobus, ubi habes illos quatuor casus, supra, de probat., ex litteris; et 33. q. 1, si quis acceperit; et ff. de inoffic. testam., si pars. Si autem neuter possideret, sed uterque petit rem ab alio, scilicet a tertio si probationes sint hinc inde omnino pares, res dividatur si potest, arg. infra, de praesump., afferte. Si res est indivisibili, iudex potest gratificari cui vult, arg. infra, de paroch., si episcopus; et infra, de iure patron., cum autem; et 63. dist., si forte. Vel dividatur res sorte, 26. q. 2, sors; et ff. de iud., sed cum ambo. Si vero testes contradicunt instrumento, aut contradicunt instrumento in quo scripti sunt, aut alii in quo scripti non sunt. Si contradicunt instrumento in quo scripti sunt, praevalent testes instrumento, supra, de probat., tertio. Et arg. ad hoc ff. quemad. test. ap., omnibus, in fi.; et in Auth. de fid. instrum. § si vero aliquid. Si vero contradicant instrumento in quo non sunt scripti, sic ut supra, de probat., tertio. Sed quid ubi duo petunt eandem uxorem, et aequaliter probant? Videtur quod detur ei cui consentit, C. de nupt., viduae; et 1. q. 7, sancimus. Si autem non vult consentire in aliquem, detur ditiori et meliori si aeque sint per omnia pares forte alteri detur per iura praedicta, 21. dist., cleros. Si vero testes inducti sunt iam ad probandum aliquem articulum, et alii postmodum inducuntur in contrarium indirecte, statur secundis, infra, de testib., ex tenore; et infra, de testib., series; et arg. C. de contrah. et comm. stip., optimam. Sed hoc intelligo verum quando secundi sunt plures et meliores. Et si aequales numero, recurratur ad dignitatem ut hic, alias staretur potius primis, quia potius praesumitur subornatio in secundis quam in primis. Ber.
Motum
Supra, de renunciat., in praesentia; et 4. q. 3, si testes; et supra, de testib., praeterea.
Pro archidiacono
Supra, de testib., cum tu, arg. contra. Ibi praesumitur quod utraque pars verum dixit, quia illa dicta simul poterant esse vera, hic vero non. Ideoque recte statur maiori parte.
Praeferenda
Vel saltem coaequanda, quia tunc iudicabitur pro reo, ut dictum est in prima notula. Quod hic dicitur recurrendum est ad dignitatem personarum, ut auctoritas praeferatur multitudini, ex altera parte intelligitur quando numerus in modicum excedit, supra, de elect., ecclesia vestra 2. Si enim multum excederet, tunc praefertur numerus. Arg. contra supra, de elect., dudum ad audientiam. Simile 19. dist., in canonicis. Sed in qua quantitate praeferemus auctoritatem vel numerum? Istud erit in arbitrio iudicis discreti aequitate inspecta, quia declarari vel regula de facili dari non posset, ff. de diver. temp. praescr., de accessionibus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.