The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.38 De iure patronatus

X 3.38.24 Cum autem

tit. De iure patronatus · 4 glosses
Idem Norvicensi Episcopo.Incipit Cum autem advocatus · alleged in the gloss as de iure patron., cum autem 14× per the register · find the allegations →
Alium
Dando secundum videtur recedere a priori, sicut ille qui plures constituit procuratores diversis temporibus, ff. de procur., si quis cum procuratorio § ulti.; et supra, de procurat., non iniuste.
Iudicio episcopi
Et sic locus est gratificationi, ff. locat. et conduct., in nave, in fi.; supra, de offi. deleg., de causis; arg. 26. q. 7, tempora; ff. de rel. et sump. fun., si plura; ff. qui satisda. cog., de die. Sed contra est infra eodem capitulo in fine, C. de dilation., quoniam; ff. de fideicommi. liber., generaliter § quid ergo. Solutio: cum dubitatur quis potior sit in iure, locus est gratificationi, vel cum aliquis non potest subvenire utrique, ff. de Sil., si quis in gravi § si cum omnes.
Ecclesiastica persona
Quia clerici patroni pinguius ius habent quam laici, arg. 16. q. 5, si quis episcoporum. Vel quia clerici variare non debent, in poenam eorum hoc statutum est. Ala.
Qui prior est tempore
Sic infra, de iure patron., pastoralis. Et ita habes hic quod qui potior est tempore, potior est iure, supra, de maior. et obed., cum certum, ubi de hoc.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.