The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.38 De iure patronatus

X 3.38.29 Pastoralis

tit. De iure patronatus · 6 glosses
Idem Eliensi Episcopo.Incipit Pastoralis officii · alleged in the gloss as de iure patron., pastoralis 24× per the register · find the allegations →
Appellaverit
Similis appellatio est infra, de iure patron., transmissae. Sed numquid tali appellationi erit defendendum? Videtur quod sic, quia ex sola praesentatione facta a vero patrono acquiritur ius praesentato, ita quod si alium non praesentaverit, obtinere debet adversus alium institutum, supra, de re iudic., cum Bertholdus; et 16. q. 7, decernimus. Et ita tenet appellatio, cum nullus alius sit adhuc praesentatus. Potest dici quod appellatio ab initio tenet. Sed si patronus postea alium praesentaverit, et episcopus instituerit ipsum, iam non obstat appellatio, cum ei permissum sit a iure variare, supra, de iure patron., quod autem; et supra, de iure patron., cum autem. Episcopus vero punitur qui illum primum praesentatum non admisit, ut hic dicitur. Sed non ex vi appellationis, sed quia malitiose ipsum repulit.
Distinguens
Robur obtinet
Ecce unam differentiam inter praesentatos a laico et inter praesentatos a clerico, quia laicus variare potest, clericus non, supra, de iure patron., cum autem. Unde videtur quod si laicus praesentat indignum, non perdit ius eligendi, arg. supra, de offi. ord., cum vos, ubi de hoc.
Malitiose
Sed quis probabit quod malitiose non admiserit? Episcopus non, quia pro ipsius facto praesumitur, supra, de elect., bonae 1; et supra, de probat., post cessionem. Item nullo aliquid obiiciente, ipse potest eum repellere, supra, de elect., venerabilem; et supra, de elect., cum nobis; arg. 28. dist., priusquam; et 39. dist., Petrus. Sed potius contrarium est verum, quia qui malitiam obiicit, eam probare debet, ff. de probation., quotiens operae § qui dolo; et 6. q. 2, placuit; et 6. q. 2, si tantum. Dicendum est hic quod episcopus debet ostendere quod ille non sit idoneus, quia quilibet praesumitur bonus nisi probetur malus, supra, de scrutin., ex parte; et supra, de praesump., dudum. Alias praesumitur malitia episcopi, arg. ff. de rei vend., is qui dolo. Et fuit hoc novum ius et exquisitum, ut episcopus propter dolum suum teneatur ei providere, arg. praedictae legis ff. de rei vend., is qui dolo. Et in hoc praeiudicat successori, sicut si ordinaret illum sine titulo, supra, de praeben., cum secundum Apostolum, et est simile. Qui enim recusat idoneum fideiussorem, tenetur actione iniuriarum, ff. qui satisda. cog., si vero, in fi. Et eo ipso probatur malitia, quod eum repellit nulla examinatione facta de ipso.
In quo
Sic ergo punitur aliquis in eo quo deliquit, supra, de translat., quanto; supra, de translat., inter corporalia; et infra, de immun. eccl., immunitatem; 17. q. 4, frater et coepiscopus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.