Book III › tit. 3.38 De iure patronatus
X 3.38.31 Transmissae
tit. De iure patronatus · 3 glosses
Gregorius IX. Archiepiscopo Eboracensi.Incipit Transmissae ad nos · alleged in the gloss as de iure patron., transmissae — 3× per the register · find the allegations →
Post appellationem
Quae appellatio non tenuit, cum nullum ius haberet, cum ad ipsum non pertineat concessio sed praesentatio, ut infra sequitur, quia pro non dato habetur etc., supra, de iure patron., quod autem, in fi. Et ita non intererat eius appellare, quia non solent audiri etc., 2. q. 6, non solent; supra, de elect., cum inter R; et supra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore.
Ex vi iuris patronatus
Nota ergo vim et potestatem quam habet patronus, quia patronus in eo quod patronus ecclesiam donare non potest, supra, de iure patron., quod autem; et supra, de iure patron., illud, sed solam praesentationem, ut hic patet. Unde nil aliud sibi vendicare debet, supra, de iure patron., cum saeculum. Et ita concessio ista nulla fuit quam idem capitulum postea fecit. Sic supra, de iure patron., illud; et supra, de iure patron., cum laici. Et est arg. hic quod non praestat impedimentum, quod de iure non sortitur effectum. Sed videtur quod capitulum Eboracensis faciendo quod non licet concedendo ecclesiam, privari debuit potestate saltem ea vice praesentandi, quia dixit sibi ius, et ut puniatur in eo in quo deliquit, supra, de iure patron., pastoralis; supra, de translat., quanto; et arg. 16. q. 6, placuit. Propter hoc non puniuntur, quia et ipsi iidem correxerunt factum suum praesentando prout debebant, nec est iste casus in quo privetur quis potestate eligendi, quia cum sit illud poena, non debet imponi nisi exprimatur quod sit imponenda. Praeterea non peccaverunt eligendo, quia non elegerunt, ergo puniri non debent in eo in quo non peccaverunt.
Potiorem
Et vere potior est, quia nullum ius habuit alter, ut dictum est.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.