Book III › tit. 3.38 De iure patronatus
X 3.38.10 Cum laici
tit. De iure patronatus · 3 glosses
Idem Eboracensi Archiepiscopo.Incipit Cum laici episcopis · alleged in the gloss as de iure patron., cum laici — 5× per the register · find the allegations →
Poenitentia
Et ita licitum est poenitere et contra factum suum venire, ut supra, de elect., nosti; et 2. q. 6, ei qui § si quis libellos; 12. q. 1, certe; ff. de minor., si minor; C. qui bon. ced. poss., si quantitatem; ff. de muner. et honor., ut gradatim § sed et reprobari; ff. deposi., depositum § si vero deposuero; et supra, de deposit., bona fides; et ff. de act. emp. et vend., si sterilis § ulti. Arg. contra supra, de fil. presbyt., veniens; supra, de cleri. coniug., diversis; et 17. q. 4, sunt qui opes; infra, de despon. impub., de illis 1; et 3. q. 3, induciae § offeratur. Solutio: non est locus poenitentiae nisi in casibus, puta si iusta causa subest, 12. q. 1, certe; 63. dist., quia sancta § verum. Vel si aliquid inopinatum emergat, 22. q. 2, ne quis arbitretur. Et in omnibus delictis et maleficiis, arg. 50. dist., ponderet; et supra, de rebus ecc. non alien., si quis. Vel in his quae favore sui tantum sunt introducta, quibus renunciare potest, 7. q. 1, quam periculosam, et in his quae recepta non sunt plene, ff. de iuris., si convenerit. Vincen. Et in casu isto, ut hic patet, et infra, de iure patron., cum autem; et infra, de iure patron., pastoralis.
Quae nulla est
Sic supra, de iure patron., illud. Et ita prima electio quae nulla est non impedit secundam, supra, de elect., bonae 1; et supra, de elect., congregato; et supra, de appell., constitutis 1. Arg. contra supra, de elect., auditis, ubi colligitur quod electio quae nulla est impediat secundam. Sed illud contra, ibi solvitur.
Laicis
Nec etiam clericis patronis licet ecclesiam ordinare. Unde habes similem casum de clericis ei quod dicitur hic de laicis, infra, de iure patron., transmissae.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.