The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.23 Constitutis

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 4 glosses
Idem Grandensi Patriarchae et S. Vitalis Presbytero cardinali.Incipit Constitutis in praesentia · alleged in the gloss as de appell., constitutis 1 14× per the register · find the allegations →
Excommunicationis
Idem esset si suspensus esset. Nam suspensi et excommunicati nec eligere nec eligi possunt, supra, de consuet., cum dilectus; et supra, de elect., cum inter R; et 9. q. 1, nos in hominem. Arg. contra infra, de cleri. excom., si celebrat. Sed ibi solvitur.
Nominationem
Si fuit simplex nominatio, nullum ius fuit acquisitum nominato, supra, de elect., quod sicut; et 2. q. 6, ei qui § nominationes. Unde nullum potuit impedimentum praestare sequenti electioni.
Maioris
Non obstante appellatione
Quia frustra implorat legis auxilium qui committit in legem, infra, de appell., an sit; infra, de usur., quia frustra; ff. de minor., auxilium, in fi.; supra, de elect., bonae 1; infra, de immun. eccl., immunitatem; et C. de reb. credit., generaliter § 1. Arg. contra supra, de elect., consideravimus; et supra, de elect., auditis. Dicas quod hic prior nominatio sive fuerit electio sive nominatio, nulla fuit tribus de causis. Quia post appellationem interpositam et post denunciationem excommunicationis, cum excommunicati electio ipso iure nulla sit, et a longe minori parte. Alia vero quasi a tota ecclesia, unde merito praevaluit. Et appellationem obiicere ille non poterat, cum ipse appellationi non detulerit, ut supra, de elect., bonae 1; et infra, de appell., an sit.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.