The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate

X 1.6.57 Ecclesia vestra destituta

tit. De electione et electi potestate · 13 glosses
Idem Capitulo Cathalanensi.Incipit Ecclesia vestra destituta · alleged in the gloss as de elect., ecclesia vestra 2 22× per the register · find the allegations →
Interesse
Si noluit interesse, sic videtur iuri suo renunciasse, unde sine ipso alii procedere potuerunt; supra, de elect., quod sicut; et infra, de offi. deleg., prudentiam § adiicimus; supra, de elect., quia propter; et supra, de elect., cum nobis. Nec ipsius absentia electionem habuit retardare, C. de decur., nominationum. Vel dic, si noluit interesse ad terminum statuendum in quo debeat electio fieri, non renunciavit propter hoc quo minus vellet interesse electioni.
Vocato
Sed numquid debuit iterum vocari? Non credo, quia dicendo se nolle interesse, per consequens dixit quod ulterius non vocaretur; sic de offi. deleg., cum super. Et aliquo negato omnia negantur quae sequuntur ex illo, supra, de consti., nam concupiscentiam. Et qui scit, certiorari non debuit, ff. de act. emp. et vend., si res vendita, in fi.; supra, de elect., cum inter canonicos. Et scienti praetor non subvenit, sed ignoranti; ff. quod fals. tut., si id, in fi.; ipse enim decepit. Scienti enim et volenti non fit iniuria sive dolus, C. de transaction., cum donationis. Vel dic quod debebat vocari ut ad terminum statutum veniret ad electionem celebrandam, et quia non fuit vocatus, contemptus videtur. Unde cassari debebant electiones, nisi postea consensisset, si prosecutus fuisset contemptum, supra, de elect., quod sicut. Quia licet tunc noluerit interesse, non tamen renunciavit propter hoc quominus vellet interesse, ut dicitur in fine primae notulae.
In aetate
Si hoc esset verum, electio nulla fuisset, supra, de elect., cum in cunctis.
Sufficientis
Et ex hoc electio redditur nulla. Unde electio alterius partis, etiam longe minoris valet, ut supra, de elect., congregato; et supra, de elect., cum in cunctis; alias si esset sufficientis scientiae, licet non eminentis, toleraretur; supra, de elect., cum nobis; de hoc dicitur supra, de elect., congregato.
Dicebatur
A parte electorum cardinalis.
Adiicere
Iste dixit se nolle interesse, ut dictum est in princ. Numquid consensus istius post electionem praestitus computandus est, dato quod pars sua esset aequalis alteri dignitate, et electus sit idoneus? Videtur quod non, quia semel renunciatur iuri suo, ergo ulterius ad id redire non potest. Esau enim primatus suos postmodum recipere non potuit, quia semel cessit, ut 7. q. 1, quam periculosum. Et remittentibus actiones suas non est amplius dandus regressus ad eas, ff. de aedil. edict., quaeritur § si venditor; et 23. q. 4, si illic. Et dicit lex, qui semel noluit petere bonorum possessionem, perdit ius eius. Ubi enim noluit, coepit ius eius pertinere ad alios; ff. de succ. edict., successorium § tutor. Et quando semel potuit, noluit, et quando voluit adimplere non potuit, infra, de offi. deleg., cum super; et praecipue cum res iam non esset integra, supra, de elect., in causis. Et sic ad ius suum amplius redire non potest, ex quo remisit ius suum aliis, non potest ulterius se intromittere, sicut iudex qui refert causam ad superiores, infra, de offi. deleg., licet. Et si tantum dicat se velle referre, non potest se ulterius intromittere, infra, de appell., intimasti. Sed contra videtur quod adhuc valeat eius consensus, quia licitum est ei poenitere; arg. 2. q. 6, ei qui § si quis libellos; ne iustae poenitudinis humanitas auferatur, et iudex potest mutare suam interlocutoriam, non obstante appellatione, infra, de appell., cum cessante; et ff. de re iud., quod iussit. Et magnae sapientiae est hominem revocare quod male locutus est, 22. q. 4, magnae. Non credo quod vox sua sit computanda, cum non fuerit in scrutinio, ex quo dixit se nolle interesse, et se absentavit quousque electio fuit celebrata, licet vocari debuerit, ut dicitur in fine secundae notulae. Et quia consensit electioni R., non potest prosequi contemptum. Si vero ante electionem factam et scrutinium reversus fuisset, bene admitteretur, quia res integra est; simile ff. de minor., Scaevola. Si vero facto scrutinio, et ante electionem revertatur, iterum debet fieri scrutinium si vellet contradicere et prosequi contemptum, si erat in loco unde vocari debebat, alias non. Item quid si aliquis erat absens in loco de quo non debebat vocari, et tandem post factam electionem sive scrutinium, quasi casu supervenit, numquid si consentiat alteri electioni, valebit consensus talis ut per talem consensum praevaleat electio? Non credo quod talis consensus debeat computari, quia nec electionem posset impugnare, eo quod non fuit vocatus tempore electionis faciendae publicato scrutinio, dico spectandum quis habuerit maiorem partem, sicut consideratur an fuerit tunc electus idoneus, supra, de elect., dudum ad audientiam. Alias posset contingere, ut qui tempore electionis haberet ius, postea perderet illud per alios supervenientes qui vocandi non erant, et hoc per constitutionem supra, de elect., quia propter.
Valebat
Et si etiam vere contemptus fuisset, electionem impugnare non posset tamquam contemptus, ex quo consentit electioni, et numero eligentium non auget.
Denique
Allegatio pro magistro.
Sicut est istud
Non credo quod istud sit de forma electionis, ut si aliqui non vocentur qui vocandi sunt, nec propter hoc cassabitur electio, dummodo ipsi postea consentiant, supra, de elect., quod sicut; et supra, de postul. praelat., bonae 2, in fi. Quae sunt illa quae sunt de substantia, dicitur supra, de elect., quia propter. Quae non sunt de substantia, collige supra, de elect., Cumana, in fi.; et supra, de elect., in Genesi.
Vigiliis
Quia noctes ducit insomnes, ut subiecti quiete vivant, in Auth. ut iudic. sine quoq. suffr., in princ., coll. 2. Et dicit imperator, voluntarios labores appetimus, ut quietem aliis praeparamus, in Auth. ut divin. iuss. subscr. hab. glor. quaest., in princ., coll. 8; et infra, de restit. spol., extravag. frequens.
Verbo
C. de inoffic. testam., si quando; arg. supra, de rescript., causam quae.
Non consenserit
Ex hac decretali patet quod non semper standum est numero in electionibus. Et ideo nota quod plura consideranda sunt in electione auctoritas, zelus, et numerus. Auctoritas consideratur in dignitatibus et meritis vitae. Zelus consistit in animo ut sine carnali amore eligant, sed secundum meritum vitae personae sunt eligendae, 8. q. 1, si ergo; et infra, ut eccl. ben., ut nostrum; de numero patet. Dicas quod secundum ista tria debet fieri collatio zeli ad zelum, meriti ad meritum, numeri ad numerum, habito respectu ad dignitatem, ut hic, et supra, de elect., in Genesi. Si enim ex una parte sit dignitas et zelus melior tam respectu eligentium quam electi, et ex alia parte maior numerus, praevalebit dignitas cum zelo ipsi numero, ut hic habes; arg. infra, de testib., in nostra; quia hic erat maior numerus ab una parte, nec tamen statur numero. Et hoc intelligo dummodo numerus non excedat multum, alias staretur numero, dum tamen electus esset sufficiens; supra, de elect., dudum ad audientiam; et infra, de appell., constitutus. Sed hic maior et sanior pars censetur, licet numerus sit maior ex alia parte, nam illa pars dicitur maior et sanior quae maiori zelo et maiori pietate movetur, 40. dist., multi, in fi.; et 9. dist., sana; et arg. 8. q. 1, si ergo; et ff. de pacti., maiorem. Si vero ex utraque parte meritum par sit, standum est numero, licet ex alia parte sit auctoritas; arg. C. qui bon. ced. poss., cum solito § 2. Et sic zelus et numerus praeferuntur auctoritati in hoc casu. Sed quid si esset par zelus in meritis eligentis numerus et auctoritas hinc inde? Recurrendum est tunc ad meritum electi, 63. dist., si forte; et 63. dist., si forte, ubi de hoc. Sed si omnia sint hinc inde aequalia, neutra electio valebit de iure, quia neutra facta est a maiori parte capituli, supra, de elect., Cumana; et supra, de elect., ecclesia vestra 1; et supra, de elect., in Genesi; et sic utraque est cassanda. In casu isto non crederem illos privandos, quia non videntur facere contra formam ita directe, unde iterum eligant; arg. 79. dist., si duo. Si iterum taliter eligant, tunc priventur iure eligendi. Superior tamen potest facere gratiam cui vult; arg. infra, de paroch., si episcopus; et ff. de Sil., si quis in gravi § si cum omnes; et ff. de rel. et sump. fun., si plura, in princ.; et supra, de elect., venerabilem.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.