The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.29 De parochiis et alienis parochianis

X 3.29.1 Si epscopus

tit. De parochiis et alienis parochianis · 10 glosses
Episcopus
Id est, episcopatus. Et sic ponitur contentum pro continente, vel econverso continens pro contento, de conse. dist. 2, cum omne. Rich.
Ex donatistis
Quod dicitur in hoc capitulo dispensative dictum est, 23. q. 4, ipsa pietas. Ber.
Conversus
Cum alius episcopus in illo episcopatu iam erat creatus. Laur.
Dividant
Scilicet villas vel parochias vel plebes.
Partes
Id est, aequales. Nomine enim partis dimidia intelligitur, ff. de ver. sig., nomen; ff. de usuri., etiam partis. Ber.
Minor
Nota meliorem conditionem minoris. Ber.
Elegerit
Ut si pares sint competitores mulieris, moribus et genere, is potior existimetur quem sibi consulens mulier approbaverit, C. de nupt., viduae.
Plurimorum
65. dist., sane; 65. dist., non debet; et 65. dist., episcopus; et supra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis; et supra, de elect., licet, in fi.
Maioris temporis
Hoc ideo dicit quia praesumitur citius mori, 13. q. 2, illud. Et in hoc est melioris conditionis.
Deputetur
Quid si non conveniant inter se? Alternis annis percipient redditus, ff. comm. divid., communi dividundo § cum de usufructu. Vincen.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.