The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.11 De his quae fiunt a maiori parte capituli

X 3.11.1 Cum in cunctis

tit. De his quae fiunt a maiori parte capituli · 6 glosses
Ex concilio Lateranensi.Incipit Cum in cunctis · alleged in the gloss as de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis 21× per the register · find the allegations →
Pluribus
65. dist., sane; 65. dist., non debet; et 65. dist., episcopus; supra, de elect., licet; 23. dist., in nomine Domini; 20. dist., de quibus; et ff. de re iud., duo ex tribus.
Permittunt
Appellando et impediendo de facto.
Rationabiliter
Arg. quod non statur semper maiori parti nec pluralitati, ut hic, et 31. dist., Nicaena; supra, de elect., ecclesia vestra 2; ff. de servitu. rust. praed., per fundum; 12. dist., non liceat; et ff. de pacti., maiorem. Arg. contra 63. dist., plebs; Inst. de satisdat. tutor. § sed si ex testamento. Solutio: illud regulare est ut semper stetur maiori parti. Sed maior pars est illa quae maiori rationi et pietate nititur, 9. dist., sana; 60. dist., multi, in fi.; et 4. q. 3, si testes § item iurisiurandi. Praesumitur pro pluralitate, 61. dist., nullus, in fi. Nisi contrarium probetur, ut hic patet, et 23. dist., illud; et supra, de elect., dudum ad audientiam. Rich.
Ostensum
Ergo non sufficit obiicere nisi probetur. Et hoc probabitur coram superiore, supra, de elect., venerabilem.
Constitutum
Et ita capitulum potest constitutionem facere, dum tamen intersint omnes quos constitutio tangit. De hoc nota supra, de consti., cum omnes. Alias praesentes in praeiudicium absentium nihil constituere, possunt ut hic. Circa alia negotia ad minus duae partes debent esse praesentes, ff. quod cui. univ. nom., nulli; et ff. quod cui. univ. nom., plane; et ff. de decr. ab ord. fac., lege. Tanc.
Iuramenta
Sic supra, de iureiur., sicut nostris. Et ita si iuramenta sint facta in genere, restringenda sunt circa bonas et licitas consuetudines, arg. supra, de iureiur., quanto; et supra, de iureiur., ad nostram 3. Si specialiter iurant, statim sunt periuri. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.