The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.24 De iureiurando

X 2.24.21 Ad nostram

tit. De iureiurando · 10 glosses
Idem Neapolitano Archiepiscopo.Incipit Ad nostram noveris · alleged in the gloss as de iureiur., ad nostram 3 11× per the register · find the allegations →
Per extorsionem
Unde videbatur non teneri.
Observandus
Ex toto. Alias citari debet 2. q. 1, Deus omnipotens. Et sententia ferri, infra, de divort., porro; et infra, de appell., cum sit Romana, in fi. Et haec vera sunt in provincia in qua sunt notoria et iudici et aliis. Si vero non sunt notoria in hac provincia, sunt tamen notoria in alia, vel sunt hic notoria et iudex nescit. Tunc potest duobus modis procedere, scilicet ordine iudiciario ac si esset occultum, arg. supra, de elect., bonae 1; et 24. q. 1, pudenda; et 2. q. 1, Deus omnipotens. Vel cognoscere an sit notorium, et facta sibi fide super hoc procedet contra reum quasi crimen enim suspendere infamatum usque ad purgationem, 2. q. 5, presbyter. Vel inquisitionem facere ex officio suo, 2. q. 1, Deus omnipotens.
In mente
Arg. iuramenta et promissa non extendi, nisi ad ea de quibus cogitatum est, arg. 22. q. 2, ne quis; ff. de transaction., cum Aquiliana; et ff. de pacti., tres fratres.
Benignius
Sic supra, de testib., cum tu. Nam promptum est leges legibus concordare, C. de inoffic. donat., si ut adlegatis.
Servare
Iuxta illud: est in amore modus non habuisse modum.
Requirit
Sed nonne ordo iudiciarius potest servari sine peccato in notoriis? Arg. quod sic, supra, de elect., bonae 1. Et Augustinus probat id quod notorium est, scilicet ecclesiam non esse nullam, 24. q. 1, pudenda, in fi. Et ita videtur licitum sacramentum, ut in notoriis servetur. Sed certe hoc iurare quod in omni notorio servetur ordo iuris et illicitum, et multum laederetur ius actoris, cum ei incumberet onus probandi, et disciplina iudicialis laederetur, si iudex non posset punire nisi prius probaretur. Sed hoc non fieri debet, quia nullae sunt validiores probationes quam per evidentiam facti. In illa decretali supra, de elect., bonae 1, factum fuit ob scandalum ad cautelam, ut ibi dicitur, vel forsitan non erat notorium iudici. Laur.
In illis videlicet
Arg. quod verbum generale non est generaliter intelligendum, ut 1. q. 1, iudices, vers. omnia bona Damasci; et ff. de servit., is cui; et ff. de pignorib., obligatione; et de conse. dist. 2, re vera, vers. de operibus totius mundi, circa finem. Arg. contra 19. dist., si Romanorum; 31. q. 1, quod si dormierit; et 1. q. 1, sunt nonnulli; et infra, de privileg., quia circa; et supra, de maior. et obed., solitae.
Observandus
Hic est arg. ad illam quaestionem qua quaeritur. Pone: aliquis iurat quod de caetero non cognoscet concubinam suam, modo vult eam ducere in uxorem. Numquid potest non obstante iuramento? Dicas quod sic, quia intelligitur iurasse de fornicario coitu, et non de licito et debito. Unde potest cum ea contrahere non obstante iuramento.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.