Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.27 Sicut nostris
tit. De iureiurando · 3 glosses
Idem Episcopo Ameliensi.Incipit Sicut nostris est · alleged in the gloss as de iureiur., sicut nostris — 12× per the register · find the allegations →
Incauta
Sic patet quod aliquis in mortali peccato existens si promotus fuerit, non removetur, supra, de temp. ord., ex parte; et 50. dist., quicumque. Et episcopus qui committit mortale peccatum non removetur, ut qui sine causa vult renunciare, supra, de renunciat., nisi. Et est contra illud 81. dist., quicumque; et 81. dist., prece; et 24. dist., si quis; et 50. dist., ex poenitentibus. Et sic huiusmodi temeraria iuramenta non repellunt a promotione nec a testimonio, supra, de testib., intimavit; et supra, de testib., constitutis 1; et supra, de testibus cog., venerabilis. Vel dic quod potius consulitur ecclesiae quam personae, supra, de ord. cognit., cum dilectus. Item in mortali peccato existens admittitur ad accusandum, 5. q. 1, quidam. Et hoc fuit ad declarandam innocentiam illius infamati per libellum occulte proiectum. Sed isti sic promoti non removentur, quia huiusmodi crimina deiiciunt ordinatos, 68. dist., sicut. Pro quibus imponitur solummodo poenitentia saltem unius anni, ut 22. q. 4, qui sacramento. Quae autem crimina inducant depositionem et quae non, notatum invenies supra, de temp. ord., ex tenore; et supra, de temp. ord., quaesitum; et 15. q. 8, in summa.
In damnum
Et sic patet quod vacante ecclesia canonici nihil possunt disponere de rebus episcopatus in ipsius praeiudicium, 12. q. 2, si qua de rebus; et infra, ne sede vac. nih. inn., per totum. Nec redditus episcopales possunt diminuere, infra, de rebus ecc. non alien., ut super, immo nec episcopus ipse, ut ibi dicitur. Unde quicquid factum fuerit in praeiudicium episcopatus, totum debet in statum pristinum revocari.
Reducas
Immo et ipse idem Tudertinus episcopus posset revocare, 12. q. 2, non liceat; et 35. q. 9, quod quis commisit. Et si consensit tamquam canonicus potest postea tamquam episcopus revocare, quia quasi ante aditam hereditatem consensit, arg. ff. quod legat., hoc interdictum § quod ait praetor. Nam quaedam facit aliquis tamquam alius, supra, de elect., quod sicut; et supra, de elect., cum inter canonicos; et ff. de adopt., si pater § qui duos; ff. de adopt., si consul.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.