Book I › tit. 1.11 De temporibus ordinationum
X 1.11.4 Ex tenore tuarum
tit. De temporibus ordinationum · 4 glosses
Idem.Incipit Ex tenore tuarum · alleged in the gloss as de temp. ord., ex tenore — 6× per the register · find the allegations →
Adeo deliquit
Puta periurium vel adulterium commisit, ut infra, de temp. ord., quaesitum.
Utatur
Nota ergo quod dicit hic quod criminosus acta poenitentia potest promoveri et in susceptis ordinibus ministrare; arg. ad hoc 34. dist., fraternitatis; 50. dist., quia tua; et.50. dist., domino; et 50. dist., ponderet, et in pluribus aliis. Arg. contra 25. dist., primum; et 1. q. 7, si quis omnem; et 48. dist., quoniam. Solutio: quidam dixerunt quod si promotus non est, nullos modo debet promoveri, per capitula proxime dicta. Haec fuit rigida opinio, quia res pene contra naturam est, ut aliquis sit sine peccato, 25. dist., unum § nunc autem. Unde videtur idem dicendum circa promotos et promovendos, facilius tamen impeditur promovendus quam deiiciatur iam promotus, 15. q. 1 § sicut ergo. Circa promotos Anto. et Tanc. distinguunt quod quatuor consideranda sunt. Primum, scilicet, quantitas criminis, utrum videlicet sit enorme vel mediocre, et in hoc consideratur quantitas criminis. Secunda est quae est qualitas crimnis, utrum sit occultum vel manifestum. Tertium est modus publicationis, an sit videlicet publicum per operis evidentiam, vel per iudicis sententiam, vel per spontaneam confessionem in iudicio. Istis tribus modis notorium fit crimen, infra, de cohab. cler. et mul., quaesitum. Quartus est satisfactio poenitentis, videlicet an egerit veram poenitentiam vel simulatam. Si crimen est enorme et manifestum, ut simul concurrant quantitas et qualitas criminis, deponitur, nec umquam restituitur post quantumcumque poenitentiam, 50. dist., miror. Si vero enorme et occultum, in eo casu monendus est ut abstineat et non cogendus, quia solum Deum habet ultorem, quia latentia peccata vindictam non habent, 32. q. 5, Christiana. Et acta poenitentia poterit officio uti, et ad maiores ordines ascendere ut hic, et infra, de simon., ex tuae; praeter reos homicidii, infra, de temp. ord., quaesitum, ubi exemplificantur crimina talia. Si vero mediocre fuerit et occultum, acta poenitentia vel parte eius poterit remanere in officio suo, et ad maiores ordines promoveri fortius quam in alio casu, 50. dist., de his vero. Si mediocre et manifestum, si convictus est in iudicio vel timore probationum confessus, in eo casu deponitur, 81. dist., si quis clericus. Si vero publicum est per operis evidentiam, vel spontaneam confessionem, tunc acta poenitentia poterit cum eo misericorditer agi secundum quod visum fuerit episcopo, quandoque plus vel minus, 15. q. 8, si quis presbyter; 50. dist., presbyterum. Et hoc totum intelligas cum veram poenitentiam egerit et non simulatam, quia si simulatam, non restitueretur, 50. dist., ut constitueretur.
Occultum
Et sic probatione cessante, vindictae ratio conquiescit, 32. q. 5, Christiana. Et secretorum Deus iudex et cognitor est, 32. dist., erubescant; et 2. q. 5, consuluisti. Et solum Deum habent ultorem, C. de reb. credit., iurisiurandi.
Prohibere
Etiam si in crimine teneantur prohibendi non sunt, sed commonendi, infra, de temp. ord., quaesitum. Arg. contra infra, de temp. ord., ad aures. Solutio: hic loquitur de saeculari, ibi de regulari qui propriam voluntatem non habet, 12. q. 1, non dicatis; et 12. q. 1. nolo. Vel illud propter scandalum praelatorum, hic nullum scandalum. Vel melius istud cum quis petens ordines, habet ius petendi ratione tituli quem habet vel dignitatis, illud cum ius petendi non habet, et ideo praelatus suus qui novit secreta sua, potest eum repellere, arg. infra, de spons., praeterea 2.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.