The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur

X 5.3.20 Ex tuae

tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 4 glosses
Idem.Incipit Ex tuae fraternitatis · alleged in the gloss as de simon., ex tuae 9× per the register · find the allegations →
Sex solidos
Nota quod quantitas muneris diversitatem iuris non inducit, 14. q. 6, fur; et 1. q. 1, iudices; et 1. q. 1, placuit; et 1. q. 3, si quis praebendas. Sicut in usura quicquid sorti accedit, usura est, 14. q. 3, plerique; et 14. q. 3, esca; alias est sub capitulo 14. q. 3, plerique; infra, de usur., consuluit. Arg. contra supra, de simon., etsi quaestiones. Solutio: intentio consideranda est. Furtum enim sine affectu furandi non committitur, 14. q. 6, fur. Sic etiam est in simonia, ut dictum est supra, de simon., etsi quaestiones. Ber.
Secreto
2. q. 1, si peccaverit; et 6. q. 2, si tantum; et supra, de temp. ord., ex tenore; et supra, de temp. ord., quaesitum; et infra, de simon., Matthaeus. Alias prohiberi non potest ut dicunt iura praedicta, et hic. Sed contra arg. quod coerceri possit, supra, de temp. ord., ad aures, ubi dicitur quod contra voluntatem praelatorum suorum subditi promoveri non debent, ergo eadem ratione debent abstinere. Illud loquitur de regularibus qui contra obedientiam sui praelati promoveri non debent, nec habent titulum ratione cuius promoveri debeant. Hic loquitur de executione ordinis iam suscepti a qua sine manifesta causa aliquis removeri non debet.
Coercere
Arg. quod simoniacus non est ipso iure suspensus. Arg. contra supra, de simon., tanta; et 1. q. 1, reperiuntur. De hoc dictum est supra, de simon., accusatum.
Secretam poenitentiam
Arg. contra 24. q. 2, legatur; 23. q. 7, quemadmodum; et arg. supra, de accusat., inquisitionis; et infra, de simon., Matthaeus, in fi. Solutio: poenitentia quantum ad vitam aeternam sibi dari non potest nisi recedat a peccato, ut dicunt iura praedicta, et de poen. dist. 3, poenitentes; et de poen. dist. 5, falsas. Tamen danda est ei ne indurescat in peccato suo, infra, de poenit. et remiss., quod quidam; et 90. dist., si quis contristatus. Arg. quia forsitan timore poenitentiae citius renunciabit ad quod tenetur, 1. q. 1, si quis neque. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.