The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur

X 5.3.23 Matthaeus

tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 5 glosses
Idem.Incipit Matthaeus cardinalis secreta · alleged in the gloss as de simon., Matthaeus 10× per the register · find the allegations →
Maioris
Unde valere debebat electio sua non obstante aliorum contradictione nisi aliquod rationabile opponeretur, supra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis. De hoc nota supra, de elect., ecclesia vestra 2.
Paucis
Licet pauci essent, poterant tamen se opponere, quia forte erant contempti, supra, de elect., quod sicut; et supra, de elect., venerabilem. Vel aliam exceptionem poterant opponere electo, forte quod erat maritus corruptae, et ita ius habebant contradicendi, unde nihil eis dare debuit. Et quia eo sciente et non contradicente pecunia data est, simoniacus est non obstante voluntate turbata sive coacta, quia voluntas turbata sive coacta voluntas est, supra, de elect., cum inter R. Nisi ex toto esset mente alienatus, 15. q. 1, merito. Et ei est imputandum, 14. dist., quod ait. Quia malorum mores infirmitas animi non excusat, C. si adv. del., in criminibus. Si vero prohibuisset quam cito hoc intellexerit, non imputaretur ei, infra, de simon., sicut tuis. Et est arg. quod turbata voluntas, voluntas est sicut coacta, supra, de elect., cum inter R.
Consulis
Hoc ideo dicit, quia etiam peccatum occultum erat, unde illum expresse non poterat prohibere nisi consulendo, supra, de temp. ord., ex tenore; et supra, de temp. ord., quaesitum; et supra, de simon., ex tuae, ubi de hoc. Et licet dicatur consulis, necessitatem tamen importat si vult salvari, quia nisi renunciet salvari non potest, ut dixi supra, de simon., ex tuae, in fi. Et hoc idem dicit littera in fi. Et illud est salubre seu salutare consilium.
Celeriter
Id est, incontinenti, quia quanto rem amplius contrectat, tanto gravius peccat, supra, de simon., cum in ecclesiae. Sicut fur qui semper est in mora, ff. de condi. furt., in re furtiva § 1; et ff. de condi. furt., licet. Ber.
Sponte
1. q. 1, si quis neque.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.