Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur
X 5.3.9 Cum in ecclesiae
tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 5 glosses
Ex concilio Lateranensi.Incipit Cum in ecclesiae · alleged in the gloss as de simon., cum in ecclesiae — 20× per the register · find the allegations →
Introducendis
1. q. 3, si quis obiecerit.
Benedictionibus nubentium
Sic infra, de simon., suam. Pro benedictionibus nubentium aliquid accipi prohibetur, quia per eas gratia confertur, licet pro matrimonio aliquid dare vel recipere non est peccatum, 1. q. 1, quicquid; et 32. q. 2, honorantur. Quia licet fit sacramentum, per ipsum tamen gratia non confertur, 27. q. 1, nuptiarum; 32. q. 2, connubia. Unde est arg. quod non idem iuris est in accessorio, quod in principali. An pro exequiis mortuorum licitum sit recipere, dicitur infra, de simon., suam. Ala.
Consuetudine
Videtur quod talis consuetudo non sit reprobanda ut pro receptione canonica vel introductione personae in ecclesiam aliquid recipiatur, in Auth. de sanct. episc. § pro consuetudinibus, coll. 9. Dum tamen non detur ex pacto aut exigatur, sed sponte ex post facto offeratur. Et est optimum arg. 1. q. 2, sicut episcopum; et 18. dist., de eulogiis; et infra, de simon., dilectus 2. Sed hic requirebatur ex consuetudine quod est penitus reprobandum, infra, de simon., Iacobus. Ber.
Infelicem
Supra, de consuet., cum tanto, ubi de hoc. Et male adinventae consuetudines nullo tempore confirmantur, in Auth. ut nulli iudic. lic. hab. § nunc vero, coll. 9.
Giezi
Qui primo in veteri testamento simoniam invenit, unde fuit lepra percussus, 1. q. 1, qui studet; et 1. q. 1, cito turpem. Simoniaci dicuntur a Simone Mago.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.