Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur
X 5.3.29 Suam
tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 3 glosses
Innocentius III. Abbati de Iugo Dei et Priori de Silla.Incipit Suam nobis parochiani · alleged in the gloss as de simon., suam — 2× per the register · find the allegations →
Pro exequiis
Sed numquid licitum est sacerdoti recipere pro exequiis? Dico quod sic si ei sumptus desunt, 1. q. 1, iudices. Et tamen gratis dicitur celebrare, sicut testis qui recipit sumptus, 4. q. 3, si testes § venturis. Et episcopus recipit procurationem pro consecratione ecclesiae, supra, de simon., cum sit Romana. Et iudex gratis iudicat, et tamen recipit sumptus, ff. de off. praes., plebiscito; et supra, de vit. et honest. cler., cum ab omni. Nec est inconveniens quod clericus locet operas suas, cum non habeat unde vivat, 91. dist., Eleutherius; et 91. dist., clericus victum. Sed sacerdos quo ex officio suo ad hoc tenetur. Et qui habet victum suum suis sumptibus tenetur spiritualia ministrare, de conse. dist. 1, sufficit. Si tamen consuetudo est quod aliquid detur in exequiis mortuorum et consimilibus, licet sacerdoti non detur actio ad hoc petendum, tamen potest cogi populus ad observandam honestam consuetudinem, infra, de simon., ad Apostolicam. Consuetudo enim attenditur in recipiendis muneribus circa spiritualia, arg. 1. q. 3, quaesitum; et 63. dist., Agathosa; 9. q. 3, conquestus; et in Auth. de sanct. episc. § pro consuetudinibus, coll. 9. Io.
Benedictionibus nubentium
Quae sacramenta sunt, unde non reiterantur, supra, de secund. nupt., capellanum; et supra, de secund. nupt., vir autem. Sic supra, de simon., cum in ecclesiae, ubi de hoc.
Satisfaciat competenter
Restituendo ablata, 14. q. 6, si res. Et ita si satisfacere vult et se emendare, non punitur. Unde non videtur simoniam commisisse directe. Quod si esset, deponeretur, supra, de simon., de hoc; et supra, de simon., insinuatum. Si non destiterit, punietur canonica poena quia poterit ab ecclesia removeri. Ideo noluit Papa eum punire si se correxerit, quasi cum eo dispensando.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.