The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur

X 5.3.42 Ad apostolicam

tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 3 glosses
Idem in eodem.Incipit Ad Apostolicam audientiam · alleged in the gloss as de simon., ad Apostolicam 4× per the register · find the allegations →
Pietatis
Praetextu impietatis non est impietas committenda, 1. q. 1, non est putanda; et 14. q. 5, neque enim si agris; et 30. q. 1, nosse.
Libere conferantur
Sacramenta enim ecclesiastica gratis sine aliqua exactione sunt conferenda, supra, de simon., cum in ecclesiae; et supra, de simon., ea quae.
Nituntur laudabilem
Ergo laudabilis consuetudo servanda est cuius transgressor ut iuris punitur, 11. dist., in his. Et videtur ex hac littera quod clerici licet nihil petere possint pro talibus sacramentis, si consuetudo laudabilis super his servari consuevit, quod per superiorem cogi possunt officio iudicis implorato ad illam servandam, quae ex pietate introducta est. Vel potest intelligi quod hic dicitur, ut Io. dixit, quod laici abutuntur consuetudinibus quae illis pietatis causa permissae sunt, ut cum permittitur eis praesentare clericum, ipsi volunt eum instituere, vel cum ipsi requiruntur ut consentiant, ipsi volunt eligere. De quibus habes supra, de iure patron., praeterea quia, et in pluribus aliis. Quod non credo, sed dic ut prius dictum est. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.