The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur

X 5.3.16 Ea quae

tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 4 glosses
Idem.Incipit Ea quae de · alleged in the gloss as de simon., ea quae 3× per the register · find the allegations →
Chrismate
Pro chrismate nummos accipere non conceditur, immo simoniacum est, ut 1. q. 3, si quis praebendas; et infra, de simon., in tantum; et supra, de simon., non satis; et supra, de simon., cum in ecclesiae; et infra, de simon., ad nostram.
Appellatis
Similis variatio nominis habetur infra, de simon., in tantum. Sed bona denominatio non excusat malum, quia quodcumque nomen imponas simonia est, sicut in usura, 14. q. 3, plerique. Ber.
Consuetudinis
Consuetudo ista quantumcumque longa non excusat malum, immo magis accusat, supra, de simon., non satis; et supra, de simon., cum in ecclesiae; et supra, de consuet., cum tanto. Cum sit contra ea quae in veteri testamento prohibita sunt, et in sui natura mala, ut vendere sacramenta, 1. q. 1, qui studet; et 1. q. 1, sicut eunuchus. Secus de illa consuetudine quae inducta est contra ius positivum, supra, de consuet., cum tanto, ubi de hoc.
Periculum ordinis
Scilicet depositionem, quia poena simoniacorum est depositio, ut supra, de simon., de hoc; et supra, de simon., insinuatum; et supra, de accusat., inquisitionis, 1. resp. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.