Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur
X 5.3.36 In tantum
tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 7 glosses
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.Incipit In tantum peccatis · alleged in the gloss as de simon., in tantum — 3× per the register · find the allegations →
Chrismate
Sic supra, de simon., ea quae, ubi habes similem variationem nominis. Pro chrismate vero vel oleo nil est accipiendum, supra, de simon., non satis. Et qui contra fecerit, poena canonica punitur, ut hic dicit, quae est poena depositionis cum nota infamiae, 1. q. 3, si quis praebendas. Ber.
Anticipant
Excogitata fraude de tempore ad tempus.
Variant
Talis variatio nominis non prodest, quia quodcumque nomen imponant simoniam committunt, sicut in usura, 14. q. 3, plerique. Sic enim faciunt usurarii, nunc appellant lucrum, nunc emolumentum, quandoque poenam in fraudem, arg. ff. si cert. pet., lecta est; sic C. de liber. caus., iubemus. Ber.
Qui prius
Emptor enim prius tenetur offerre pretium quam venditor ei rem tradat, ff. de act. emp. et vend., Iulianus § offerri. Sed si neuter habet fidem alteri, pretium et res deponatur apud sequestrum, ff. de solut., si soluturus. Io.
Aliorum culpa
Arg. quod delictum subditorum imputatur praelato. Simile supra, de offi. ord., irrefragabili, ubi de hoc. Ber.
Consuetudinem
In talibus enim non excusat consuetudo, sed potius accusat, supra, de simon., non satis; et supra, de simon., cum in ecclesiae. Quia malae consuetudines tempore non confirmantur, in Auth. ut nulli iudic. lic. hab. § nunc vero, vers. neque vero ab angariis, coll. 9.
Investitura
Pro qua nihil est dandum, supra, de simon., cum in ecclesiae. Nec pro aliquo sacramento spirituali, ut ibi dicitur, nec pastum nec pastellum quis dare debet, 1. q. 3, si quis praebendas. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.