The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.31 De officio iudicis ordinarii

X 1.31.13 Irrefragabili

tit. De officio iudicis ordinarii · 7 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Irrefragabili constitutione · alleged in the gloss as de offi. ord., irrefragabili 28× per the register · find the allegations →
Ne sanguis eorum
Durum verbum est istud pro praelatis negligentibus subditos corrigere. Simile infra, de regular., ne religiosi; et infra, de statu monach., cum ad monasterium; et infra, de accusat., qualiter et quando 2 § penulti. Nec admittitur pastoris excusatio si lupus oves comedit et pastor nescit, infra, de re iudic., quamvis. Et eo ipso quod praelatus tacet, consentit, 43. dist., sit rector. Et ex eo permittitur securitas delinquendi, 83. dist., error. Et facilitas veniae incentivum tribuit delinquendi, 23. q. 4, est iniusta. Ne ergo subditorum sanguis de praelatorum manibus requiratur, sequantur Paulum dicentem: mundae sunt manus meae a sanguine omnium vestrum, 43. dist., Ephesiis.
Nulla consuetudo
Quia non praescribitur contra episcopum in talibus, infra, de praescrip., cum ex officii. Et contra obedientiam similiter non currit praescriptio, infra, de praescrip., cum non liceat. Tamen in praeiudicium archidiaconi iurisdictionem exercere non debet, infra, de excess. praelat., ad haec; nisi ille esset negligens, ut hic dicit de capitulo. Tunc enim posset.
Vel appellatio
Quia a correctione non appellatur, infra, de appell., reprehensibilis, in fi.; et infra, de appell., cum speciali, in fi.; et infra, de appell., ad nostram; nisi modum excedat, ut hic dicit. De hoc dictum est supra, de offi. ord., licet.
Per capitulum
Vel per decanum, vel per alium praelatum de capitulo si consuetudo est; arg. infra, de appell., dilectis filiis. De iure communi de causa criminali cognoscere debet episcopus qui solus ordinarius est, 11. q. 1, de persona. Et hoc quod dicit hic de consuetudine est, unde dicit, consueverunt. Sed numquid in illo casu quilibet de capitulo erit iudex canonici illius contra quem inquiritur? Non videtur, cum quilibet eorum sit par ei, vel forte minor illo. Dicas quod non, sed quilibet est iudex, sicut est in pluribus delegatis, supra, de offi. deleg., uno delegatorum. Sicut est in electionibus, supra, de elect., quia propter. Sed quomodo devolvitur potestas iudicandi de capitulo ad episcopum, cum episcopus sit de ipso capitulo tamquam caput, infra, de his quae fi. a prael., novit; et infra, de his quae fi. a prael., quanto; et infra, de verb. sign., cum clerici? Praeterea cum episcopus sit de capitulo tamquam caput, ut dictum est, si omnes negligentes sunt, ergo ad ipsum episcopum non devolvitur potestas, immo ad metropolitanum si non omnes sint negligentes. Ergo apud illos tantum remanebit illa potestas, sicut in paucis remanet ius eligendi propter vitium aliorum, supra, de elect., bonae 1; et supra, de elect., congregato. Praeterea si devolvitur potestas ad episcopum, ergo videtur quod ille solus possit cognoscere de causis criminalibus aliorum, quod est contra illud, 15. q. 7, episcopus nullius; et 86. dist., si quid vero; et infra, de accusat., qualiter et quando 2. Eadem est quaestio qualiter devolvatur electio a capitulo ad episcopum. Io. dicebat quod ubicumque est episcopus de capitulo, et ipse cum aliis est negligens, devolvitur ius eligendi vel corrigendi ad metropolitanum quandoque non est de capitulo, et tunc devolvitur potestas de capitulo ad episcopum, infra, de concess. praeben., postulastis. Ego dico quod epsicopus semper est in capitulo tamquam caput, et alii tamquam membra. Et dico quod de iure communi ius eligendi simul pertinet ad capitulum et episcopum. De hoc dixi supra, de elect., cum ecclesia; nisi consuetudo in contrarium, videlicet, quod solus episcopus quandoque confert beneficia, quandoque capitulum in ecclesia sua, et secundum hoc transfertur ius eligendi de uno ad alium. Si vero ius commune in ecclesia servatur, tunc transfertur ius illorum ad archiepiscopum, et sic intelliguntur omnia iura quae faciunt mentionem de tali translatione. Nec videtur rationem habere quod dicit Io. quod episcopus quandoque de tali capitulo sit, quandoque non. Quandoque tamen episcopus interest electionibus non tamquam episcopus, sed tamquam canonicus. Et est specialis consuetudo in quibusdam ecclesiis in quibus episcopus retinet ius canoniae, et praeter redditus suos percipit aliquid de capitulo, et tunc est in electionibus tamquam canonicus. Et sic intelligitur illa decretalis infra, de concess. praeben., postulastis. Et tunc similiter transfertur potestas ad ipsum episcopum nisi malitiam adhibeat, ut dicit ibi. Hoc est verum circa collationem beneficiorum, sed cum episcopus est negligens in correctione subditorum, non devolvitur ius corrigendi vel puniendi ad capitulum, sed potius ad archiepiscopum, 9. q. 3, cum simus. Quia iurisdictio talis principaliter spectat ad episcopus, licet de consilio eorum et in eorum praesentia debeat hoc facere, 15. q. 7, episcopus nullius; et 86. dist., si quid vero. Sed cum ius corrigendi pertinet ad capitulum in ecclesia cathedrali de consuetudine, ut hic dicit. Cum ipsi de capitulo sunt negligentes, ius transfertur ad episcopum, ut hic habes expresse, et episcopus postea nihilominus de consilio eorundem debet corrigere. Quia licet perdiderint ius corrigendi, non perdiderunt ius commune, quo debent cum episcopo in talibus interesse; simile supra, de elect., ne pro defectu; quia licet perdant per negligentiam ius eligendi active, non tamen perdunt passive, supra, de elect., ne pro defectu. Et si omnes in causa correctionis, tunc non procederet episcopus cum eis. Ber.
Cessaverint a divinis
Videtur quod soli canonici possunt subiicere ecclesiam interdicto cum subest causa, cum etiam solus decanus hoc possit, infra, de appell., dilectis filiis. Et sic est contra, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., quaesivit, ubi dicitur quod requiritur consensus episcopi et canonicorum. Item videtur quod capitulum non possit suspendere ecclesiam, quia sic seipsos supponerent interdicto, quod esse non potest, quod quis suspendat seipsum, quia in proprio facto iudices esse non possunt, nec possunt sibi dicere legem, nec sibi possunt imperare, 21. dist., nunc autem; et ff. de recepti., si de re; quod concedit Io. Sed contra credo, si capitulum de consuetudine hoc habet, bene potest ecclesiam supponere interdicto. Nec dicuntur seipsos suspendere vel interdicere. Sed ecclesiam interdicunt, ut divinum officium non fiat in ecclesia propter delictum alicuius seu aliquorum, et in alia ecclesia ipsi celebrent, quia seipsos non interdicunt, nec episcopus eadem ratione posset interdicere ecclesiam suam cathedralem, quia interdiceret seipsum. Sed potest sicut hoc saepe contingit de facto, saepe enim propter factum civium interdicit ecclesiam, et episcopus cessat ibi a divinis, sed in aliis ecclesiis non cessat.
Super hoc delegatus
Sic infra, de haeret., ad abolendam, in fi. Et dic delegatus datus, non enim posset dici illa iurisdictio delegata, cum non expirat morte delegantis re integra, nec etiam expirat tempore. Est ergo ordinaria vel quasi auctoritate huius canonis archiepiscopo concessa a sede Apostolica; simile supra, de translat., inter corporalia, vers. qui ut hoc possent ex canone, etc. Et est specialis casus in quo metropolitanus habet iurisdictionem in subditos suorum suffraganeorum. Sed quare episcopus non corrigit excessus istorum in casu isto sicut in aliis, ut supra dicitur? Ratio reddi potest, quia cum iste excessus sit in persona episcopi commissus, sive in odium suum, ei facta est iniuria, et nemo iniuriam propriam vindicare debet auctoritate propria, 23. q. 4, inter querelas; et 23. q. 5, de occidendis. Et iudex de facto suo esse non debet, 4. q. 4, nullus umquam. Io. assignavit aliam rationem, scilicet, quod episcopus solus non possit punire aliquos, sed cum canonicis ecclesiae, 15. q. 7, episcopus nullius; et 86. dist., si quid vero. Et sic sequeretur quod ipsi canonici essent rei et iudices. Haec non videtur ratio sufficiens, quia si canonici alias excederent omnes, episcopus bene potest per se corrigere et punire illos, et sibi imputent, quia per delictum suum privati sunt illo iure tunc; simile infra, de verb. sign., abbate, in fi. Si episcopus solus non posset corrigere illos cum omnes excedunt, iam viderentur habere privilegium delinquendi, et sic remanerent in delicto suo, quod absurdum esset. Sed quare non tractatur causa ista coram arbitris, cum canon dicat quod si episcopus habeat causam cum clerico suo, coram arbitris debet tractari, 11. q. 1, si clericus adversus. Sed illud capitulum loquitur de civilibus causis. Sed in casu illius capituli, si clericus nollet eligere communiter arbitros, quis compellet ipsum? Episcopus non, quia non est iudex in causa sua, archiepiscopus non, quia non habet iurisdictionem in eum, nisi in certis casibus, supra, de offi. ord., pastoralis. Et iste non est de illis, quid erit? Credo quod licet causa sit episcopi, ipse episcopus potest illum compellere ut arbitros eligere cum eo, infra, de appell., secundo § 1; et infra, de appell., cum speciali; et supra, de offi. deleg., suspicionis § 1. Sed in casu istius capituli ideo non eliguntur arbitri, quia sic placuit Papae, ut dicit Io. Immo ratio alia melior potest assignari, hic enim in iniuriam et contemptum episcopi suspenditur ecclesia. Et sic est causa criminalis, quia hic agit episcopus de iniuria sibi irrogata, et de causa criminali arbitri cognoscere non possunt, nec de liberali vel matrimoniali, infra, de in integ. restit., causa § ulti.; ff. de recepti., non distinguemus § Iulianus; et ff. de recepti., non distinguemus § de liberali.
Metu poenae
Sic enim ferro abscindenda sunt vulnera, quae fomentorum non sentiunt disciplinam, 82. dist., plurimos, in fi.; et 16. q. 1, in canonibus; et supra, de elect., cum in cunctis § ulti. Et ut alii etiam poenam similem pertimescant et terreantur, ff. de poe., capitalium § famosas; et 2. q. 7, quapropter; et infra, de statu monach., ea quae § 1. Iuxta illud Horatii in epistolis: oderunt peccare boni virtutis // oderunt peccare mali formidine poenae.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.