Book III › tit. 3.10 De his quae fiunt a praelatis sine consensu capituli
X 3.10.5 Quanto
tit. De his quae fiunt a praelatis sine consensu capituli · 2 glosses
Idem eidem.Incipit Quanto · alleged in the gloss as de his quae fi. a prael., quanto — 15× per the register · find the allegations →
Confirmationibus
Supra, de his quae fi. a prael., novit, cum aliis concordantiis ibi positis; et infra, de his quae fi. a prael., ea noscitur. Et ita patet quod episcopus negotia ecclesiae suae cum consilio canonicorum suorum tractare debet, 12. q. 2, sine exceptione; et 12. q. 2, alienationes; et 86. dist., si quid; 16. q. 1, ecclesia habet.
Absentium
Nota quod de crimine falsi tenetur qui nomina absentium fratrum facit inferi, C. ad leg. Corn. de fals., qui veluti. Et ipsa instrumenta sunt irrita, C. de testament., iubemus; et in Auth. de fid. instrum. § 2, coll. 6. Non tamen oportet testem scire quae in charta vel in instrumento continentur, cui sigillum apponit, ff. de pigner. act., Caius; C. de testament., hac consultissima. Nec in hoc casu fit ei praeiudicium quin possit contradicere si sua interfuerit, ut in ff. de pigner. act., Caius. Sed si sciret, postea reclamare non posset, ut ff. de pignorib., fideiussor § 1; et 1. q. 7, saluberrimum; et supra, de transact., ex litteris; 27. q. 1, omnes deminae; et 20. q. 1, vidua. Sic et crimen falsi incurrit qui sigillum surripuit furtive nomine capituli, supra, de testib., tam litteris. Et qui litteras iudicum aperit, supra, de offi. deleg., cum olim magister; et supra, de rescript., olim. Unde tales deponendi sunt per iura praedicta.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.