The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.36 De transactionibus

X 1.36.6 Ex litteris

tit. De transactionibus · 6 glosses
Idem Eboracensi Archiepiscopo et Wigorensi Episcopo.Incipit Ex litteris vestris · alleged in the gloss as de transact., ex litteris 6× per the register · find the allegations →
Patrocinabatur
Per hoc iuri suo tacite renunciare videbatur. Qui enim scienter patrocinatur petenti rem suam sibi praeiudicat, ut hic, et ff. de inoffic. testam., si exheredatus; secus si ignoranter, ff. de rei vend., inter officium; et C. de rei vend., re tua; et C. de prascri. long. temp., nec petentem.
Testis inscriptus
In instrumento transactionis, et non in causa in qua patrocinabatur, quia et testis et advocatus in eadem causa esse non debet, 2. q. 6, statuendum. Sed quaeritur an ob hoc solum quod testis inscriptus fuit, possit a petitione repelli? Videtur quod non, quia non ob hoc iuri suo renunciare intelligitur, ff. de pigner. act., Caius. Sed ibi ignorabat quod continebatur in testamento, quod signavit Caius cum annulo suo, secus si auctoritatem praestitit, ff. de pignorib., fideiussor § pater Seii, et hic.
Transactio
Id est, amicabilis compositio, supra, de transact., de caetero, in fi.; et supra, de transact., statuimus; et infra, de transact., super eo, in fi. Alias transactio proprie de re spirituali fieri non potest, supra, de transact., constitutus; et infra, de transact., super eo; quia quod simoniacum esset.
Impetravit
Contra ipsum R., contra quem fuerat advocatus.
Non inficiaretur
Et ita ex confessione convincitur, quia confessus in iure pro convicto habetur, infra, de confess., cum monasterium; et infra, de confess., ex parte; et C. de confes., confessos. Ex duobus enim debet iste succumbere, quia praestando auctoritatem transactioni iuri suo renunciavit, et quia mendacium dixit impetrando veritatem occultando, merito ergo silentium ei imponitur.
Tonsuratum
Ergo licet postmodum tonsuram acceperit, non profuisset ei; arg. supra, de rescript., cum adeo. Principium enim in talibus considerandum est, supra, de elect., dudum ad audientiam, ubi de hoc; et 1. q. 1, principatus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.