Book I › tit. 1.36 De transactionibus
X 1.36.4 Constitutus
tit. De transactionibus · 2 glosses
Idem Abbati de Strat. et Priori sancti Eusebii.Incipit Constitutus in nostra · alleged in the gloss as de transact., constitutus — 7× per the register · find the allegations →
Fide praestita
Id est, iuramento, quod non fuit obligatorium, quia super re illicita et contra leges et canones, C. de legi. et const., non dubium; et 22. q. 4, inter caetera; et infra, de iureiur., tua nos 1; et supra, de pact., pactiones; et ff. de pacti., iurisgentium § sed et si quis, vers. et generaliter quotiens pactum a iure communi, etc. Vel proprie intelligitur, quia aeque punitur transgressor fidei, ut iuramenti, ut infra, de fideiuss., pervenit; et infra, de his quae vi met. caus. fi., ad aures. Item arg. quod si non tenet principale nec accessorium; simile infra, de for. compet., si diligenti; et infra, de fide instrum., inter dilectos. Arg. contra quod accessorium tenet, sed non principale, infra, de iureiur., debitores.
Audiatis
Sed cum sit transactio simoniaca, quare non deponitur, immo contra iuramentum sive fidem suam auditur? Dicas quod de gratia tantum auditur ad pristinam causam, quia de iure deponi debuit, cum ipse confiteretur peccatum suum et turpitudinem suam, immo audiri non debuit contra factum suum et turpitudinem suam, infra, de concess. praeben., cum super; et infra, de dona., inter dilectos. Sed videtur obstare huic exceptio doli, cum uterque in culpa fuerit, volendo servare transactionem, ff. de dol. except., apud Celsum § Marcellus. Praeterea in pari causa turpitudinis potior est conditio possidentis, ff. de condi. ob turp. caus., si ob turpem § porro. Solutio: uterque de iure communi puniri debet, sed de iure poli auditur, ut quod pravum est corrigatur, infra, de re iudic., lator; et infra, de re iudic., consanguinei; infra, de collus., scripta. Et causam praestitit dispensationi, ne alter de dolo suo commodum, alter vero damnum sentiret, et ideo non admitteretur haec exceptio doli, quia alius remaneret in dolo et simonia. Et propter hanc rationem contra exceptionem doli non datur replicatio, ut in ff. de dol. except., apud Celsum § Marcellus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.