Book I › tit. 1.40 De his quae vi metusve causa fiunt
X 1.40.3 Ad aures
tit. De his quae vi metusve causa fiunt · 2 glosses
Clemens III.Incipit Ad aures nostras · alleged in the gloss as de his quae vi met. caus. fi., ad aures — 5× per the register · find the allegations →
Laicorum
Talis renunciatio non tenet etiam si sponte fieret, quia non est facta in manu praelati, ut supra, de renunciat., admonet; et supra, de renunciat., super hoc; et supra, de renunciat., quod in dubiis, ubi de hoc; et infra, de his quae vi met. caus. fi., ad audientiam; ubi de hoc; arg. 17. q. 2, Gonsaldus. Tamen si sponte renunciasset, quo ad se bene teneret, sed quo ad superiorem non, ut notatur in illa decretali infra, de renunciat., quod in dubiis; et arg. supra, de renunciat., super hoc.
Nisi forte iuramento
Ergo si iuramentum intervenisset, vel fides interposita fuisset quod ulterius non repeteret, non potest eam repetere iuramento vel fide obstante, quod potest servari sine interitu salutis aeternae, infra, de his quae vi met. caus. fi., cum dilectus; infra, de iureiur., si vero; et 22. q. 4, si aliquid; sic infra, de restit. spol., accepta. Arg. contra infra, de restit. spol., sollicite; et supra, de renunciat., cum inter; et supra, de his quae vi met. caus. fi., abbas. Solutio: quidam dicunt quod hoc quod hic dicitur in contrariis dispensatio est, sed ex littera non colligitur dispensatio. Illa decretalis infra, de restit. spol., sollicite, non contradicit, quia in alio casu loquitur, quia aliud est repetere quod per metum tradidit vel renunciavit, ut hic, et infra, de his quae vi met. caus. fi., ad audientiam. Aliud est petere restitutionem eius quo fuit spoliatus, ut dictum est supra, de renunciat., super hoc. Et illa decretalis supra, de renunciat., cum inter, non contradicit, quia ibi non agit ex prima sua institutione. Illa decretalis supra, de his quae vi met. caus. fi., abbas, non contradicit, quia ibi iuravit solummodo abrenunciare, et renunciavit. Sed non iuravit quod non repeteret. Sed hic dicit Papa, si iuramentum intervenisset in renunciatione, scilicet, quod non reciperet illam praelationem, tunc non posset praefici illi ecclesiae propter iuramentum, quod potest servari sine interitu salutis aeternae. Sed non negatur quin praefici possit probato metu, superioris officio implorato, secundum quod fecit in illa decretali supra, de his quae vi met. caus. fi., abbas, et in similibus. Et sic non contradicunt contraria signata. Excusat enim metus stupri sive status, verberis, atque necis, ff. quod metus cau., ego puto; et ff. quod metus cau., nec timorem; et ff. quod metus cau., isti quidem § 1; ff. quod metus cau., isti quidem § 2; et ff. quod metus cau., isti quidem § 3. Item metus substantiae suae, supra, de his quae vi met. caus. fi., abbas.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.