Book II › tit. 2.13 De restitutione spoliatorum
X 2.13.2 Sollicite
tit. De restitutione spoliatorum · 3 glosses
Alexander III. Vigorniensi Episcopo.Incipit Sollicite cures perquirere · alleged in the gloss as de restit. spol., sollicite — 20× per the register · find the allegations →
Eum spoliatum
Ergo a contrario sensu si non esset spoliatus, bene reciperentur testes contra eum, infra, de restit. spol., accepta. Ex eo enim quod spoliatus renunciavit, praesumitur quod invitus et coactus renunciavit. Unde contra talem praesumptionem non admittuntur testes, ut hic innuitur, nisi facta restitutione. Sed quare mandat Papa inquiri quo tempore renunciavit, cum spoliatus ante causae ingressum debeat inquiritur, quia si renunciasset eo tempore quo possidebat, et ipse postea peteret ecclesiam dicens se spoliatum, tunc reciperentur testes contra eum, quod sponte renunciavit ut sic defenderet se iste reus contra istum petentem restitutionem, ut sequitur in glossa, ad fi.; et supra, de renunciat., super hoc, quae consuevit signari contraria huic. Sed non contradicit, quia in alio casu loquitur, ut ibi dictum est. Sed si aliquis spoliatus petit restitutionem beneficii sui, et obiiciatur ei quod non fuerit canonice institutus, vel quod sponte renunciavit vel abiuravit, non est audiendus, quia ei non potest referri quaestio proprietatis, nisi postquam fuerit restitutus, quod esset si audiretur obiiciens in iure minus canonicam institutionem vel abiurationem spontaneam, ut infra, de restit. spol., in litteris; et infra, de restit. spol., item cum quis; et infra, de restit. spol., ex conquestione. Quia quaestio spoliationis privilegiata est, supra, de ord. cognit., super spoliatione. Hic ergo tantum agitur possessorio, unde adversarius non est audiendus movens ei quaestionem proprietatis, quia nihil habet commune quaestio proprietatis cum possessione, ff. de acq. poss., naturaliter § nihil. Quare non obstat iuramentum restitutionem petenti, cum in ea non agatur de iure proprietatis. Sed iuramentum et renunciatio spontanea tangunt ius proprietatis, cui abiurando renunciavit spoliatus, sed possessioni non renunciavit vel abiuravit, quia iam amiserat eam per spoliationem, et ei quod non possidebat renunciare non poterat, quare petit restitutionem. Si vero constaret quod non spoliatus renunciasset, bene reciperentur testes adversarii, quod sponte renunciaverit, dum quiete possidebat, ut in capitulo infra, de restit. spol., accepta. Et sic est arg. quod lata sententia super proprietate non obstat agere volenti de possessione, ut notatur supra, de caus. poss. et propr., pastoralis. Et etiam arg. contra colligitur ibi, quod obstet in glossa ergo si aliquis etc.
Quia non est versimile
Contra hanc praesumptionem non admittuntur testes, ex quo constat quod spoliatus sic renunciavit. Et hoc tantum ex vi praesumptionis, sed potius ex natura et privilegio spoliationis, quia eam intentans non est reconveniendus, nisi de alia spoliatione conveniretur, vel ei in modum exceptionis alia spoliatio obiiceretur, supra, de ord. cognit., super spoliatione. Sed manifeste videtur contraria decretalis sequens infra, de restit. spol., accepta, ubi obiiciens spontaneam abiurationem agenti possessorio, auditur. Quidam sic solvunt contrarietatem, quod hic metu renunciavit, et non coram suo iudice. Et in capitulo sequenti infra, de restit. spol., accepta, renunciavit sponte et coram suo iudice. Verior est solutio, quia hic agebatur possessorio tantum, in sequenti possessorio et petitorio, ut patet in integra. Vel dic quod hic constabat eum spoliatum fuisse cum renunciavit, quia hoc primo quaesitum fuit, ut dicit in principio. Sed in sequenti non constabat eum fuisse spoliatum. Immo dicebatur quod nulla spoliatione facta, sponte dum possidebat renunciavit, et sic admittitur ad probandum quod non spoliavit indirecte. Sic infra, de restit. spol., cum ad sedem; et infra, de testib., significaverunt; et infra, de restit. spol., olim causam. Arg. quod sicut admittitur actor ad probandum quod fuerit spoliatus, sic reus potest et debet admitti ad probandum contrarium, quod erit dum probaverit quod sponte renunciaverit, cum possidebat et coram suo iudice. Et si hoc probaverit, patet quod ipsum non spoliavit. Et sic nulla contrarietas, et ibi praecessit renunciatio spoliationem, sed econverso hic et ideo secus, et ita non fuit spoliatus.
Spoliatus
Quid si spoliatus stetit per annum quod non petiit restitui, numquid postea auditor? Videtur quod non, quia interdictum actio est praetoria, quae anno expirat, Inst. de perp. et temp. act., in princ. Respondeo: praetoria actiones temporales sunt quo ad poenam, perpetuae quo ad prosecutionem ipsius rei, ff. de act. et oblig., in honorariis; ff. de vi et de vi arm., praetor ait, in princ. Immo secundum canones videtur quod etiam ad damnum sive ad poenam perpetuo agi possit, quia nulla conditio temporis opponi potest, ut 3. q. 1, redintegranda.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.