Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.36 Significaverunt
tit. De testibus et attestationibus · 10 glosses
Idem Priori sancti Victoris.Incipit Significaverunt nobis · alleged in the gloss as de testib., significaverunt — 19× per the register · find the allegations →
Intentarunt
Quod eis licuit, supra, de caus. poss. et propr., pastoralis; et ff. de vi et de vi arm., cum fundum § ulti.; et ff. de acq. poss., naturaliter § nihil.
Ea ratione
Haec ratio bona erat, quia interdictum unde vi datur heredi et bonorum possessori, ff. de vi et de vi arm., praetor ait § interdictum hoc, in fi. Et datur in heredem in id quod ad eum pervenit, ff. de vi et de vi arm., praetor ait § penulti; et ff. de vi et de vi arm., dolove; et 16. q. 6, si episcopum. Et intellige quod datur contra heredem iuris, C. ex delict. defunct., post litis. Non autem contra heredem rei, quia non omnis ad quem res pervenit, tenetur interdicto unde vi, supra, de restit. spol., cum ad sedem; et ff. de vi et de vi arm., cum a te. Si tamen scienter rem illam recepit a deiectore, tenetur, supra, de restit. spol., saepe. Vincen.
Deberet
Monachis petentibus quartam productionem testium, cum solemnitate legali super iudicio possessorio, quam cum iudices denegarunt, monachi appellarunt ab interlocutoria contra eos lata, ut infra patet.
Solemnitate
Quam habes infra, de testib., ultra; et in Auth de testi. § quia vero, coll. 7.
Infra decem dies
Idem tempus datur ad appellandum a diffinitiva, 2. q. 6, anteriorum. Et sic patet quod infra decem dies debet appellari ab interlocutoria, supra, de elect., cum dilectus. Alias transit in rem iudicatam, ut ibi dicitur, idem etiam tempus datur ad supplicandum, C. de precib. imper. offer., authen. quae supplicatio. Vincen.
Effraenatam
Nota novitatem iuris, sed ratio est antiqua. Sic infra, de testib., cum causam quae; et ff. de testi., testimoniorum, in fi. Et ex eadem causa posset iudex denegare tertiam et etiam secundam. Simile ff. de iud., nonnumquam; 24. q. 3, de illicita; et supra, de dolo et contu., cum dilecti. Ex quo eadem subest causa in secunda sive in tertia, ut in quarta. Idem servandum est hinc inde, supra, de translat., inter corporalia. Vel si infra certum tempus causa deberet terminari, supra, de offi. deleg., de causis. Vincen.
In probatione
Scilicet quod non probent se appellasse infra decem dies ex causa praemissa.
Condemnantes
Et sic patet quod appellans iniuste condemnandus est in expensis alteri parti, et istud generale est, 2. q. 6, omnino; et infra, de appell., ut debitus. Et quod remitti debet ad eundem iudicem a quo appellavit, ut dicit in illa decretali infra, de appell., ut debitus; et infra, de appell., cum in ecclesia. Sed quare secundum iura praedicta non remittuntur partes ad priores iudices si apparuerit monachos frustratorie appellasse? Hoc ideo contingit, quia priores iudices retulerunt negotium domino Papae, et ita desierunt esse iudices per relationem, ut supra, de offi. legat., licet, in princ.; et C. de relat., si quis; et C. de relat., super delictis, et ut patet ex principio capituli. Quid iuris sit de huiusmodi expensis dictum est plene supra, de dolo et contu., finem. Ber.
Liquere
Non videtur quod plene liqueat nisi postquam renunciatum fuerit et conclusum, cum ante renunciationem possint partes adhuc producere testes super novo articulo et instrumenta, arg. supra, de elect., dudum ecclesia; et infra, de fide instrum., cum dilectus.
Recursum
Sed esto quod moniales obtineant in possessione, ergo habebunt rem cum fructibus a tempore deiectionis, supra, de restit. spol., gravis; et ff. de vi et de vi arm., praetor ait § qui vi deiectus est. Sed pone quod monachi obtineant postea in petitorio, ergo habebunt rem cum fructibus a tempore litis contestatae super proprietate. Et imputent sibi moniales quod primo intentarunt iudicium proprietatis, quia litis contestatio exaequat omnes possessores, et per litis contestationem fiunt malae fidei possessores, et ideo fructus post litis contestationem omnes restituendi sunt cum ipsa re, C. de rei vend., certum est; et ff. de pet. hered., sed et si lege § si ante litem. Sed forte inspicitur litis contestationem de novo facta super proprietate, et quia moniales primo conveniebant, modo conveniuntur. Et hoc verum est secundum legistas, qui dicunt quod ex toto renunciatur iudicio proprietatis antequam admittatur ad possessorium. Secundum iura canonica non renunciatur iudicio proprietatis, ut hic dicit, quia postea debent procedere in iudicio proprietatis. Sed secundum hoc videtur quod fecerunt sibi praeiudicium circa fructus perceptos, et post litis contestationem super proprietate, si monachi postea obtineant in iudicio proprietatis. Io.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.