Book II › tit. 2.13 De restitutione spoliatorum
X 2.13.18 Saepe contingit
tit. De restitutione spoliatorum · 5 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Saepe contingit quod · alleged in the gloss as de restit. spol., saepe — 17× per the register · find the allegations →
Non subvenitur
Verum est quod spoliato non subvenitur per interdictum unde vi secundum canones, nisi contra illum qui deiecit vel mandavit vel ratum habuit, supra, de restit. spol., cum ad sedem, in fi.; ff. de vi et de vi arm., cum a te; et ff. de vi et de vi arm., praetor ait § deiecisse; et ff. de vi et de vi arm., praetor ait § quotiens. Sed subvenitur iudicis officio contra quemlibet possessorem, arg. supra, de iudic., quia V; et infra, de appell., bonae. Et de condictione ex canone 3. q. 1, redintegranda, semper subvenitur, sive dolo sive vi sive metus sive alio modo rem perdidisset, semper subvenitur, 3. q. 1, redintegranda. Licet actio de dolo detur tantum contra dolum facientem, actio vero quod metus causa contra quemlibet possessorem, ff. quod metus cau., si cum exceptione § aliquando. Similiter actio quod vi aut clam, ff. quod vi aut cla., semper, 1. resp.
Rigore
Illius legis, ff. de vi et de vi arm., cum a te. Et ita secundum canones rigor iuris civilis non est servandus, infra, de dolo et contu., ad haec. Et nimia subtilitas iuris quandoque perniciosa est, C. ad Trebel., sancimus; et supra, de iudic., dilecti; et 49. dist., hinc § parvo, in vers. saepe.
Scienter
Sic ergo solus ille potest conveniri condictione ex canone isto, qui scienter recipit rem alienam. Sic supra, de iudic., quia V. Sed si ignoranter recipit, conveniatur condictione ex illo canone, 3. q. 1, redintegranda. Vel ex illa decretali obligatur supra, de iudic., quia V. Non intelligas quod hic dicitur, cum quis alienat rem litigiosam, vel de qua timetur fieri controversia, quia si alienatur res litigiosa, nulla est alienatio, C. de litig., lite; et infra, ut lite penden., ecclesia 1. Si autem alienat rem non litigiosam, sed de qua speratur litigium, tenetur ad interesse, id est, quanti interest illius rem alienatam non esse, ff. de alien. iud. mut. caus., omnibus. De hoc tractatur supra, de alienat. mut. iud., ex quorundam, ubi de hoc.
In vitium
Quia virium rei sequitur omnem possessorem, C. de acq. poss., vitia. Et facto actoris successio damnatur heredis, 1. q. 1, cito turpem; et infra, de poeni., in quibusdam; et infra, de immun. eccl., adversus, in fi.
Iniuste detinere
Nota quod iura pro eodem reputant auferre et detinere iniuste, ut hic, 16. q. 1, decimae. Similiter aufferre et non dare, 47. dist., sicut; et 42. dist. § 1; 12. q. 2, indigne. Arg. contra 12. q. 2, et si illi, in princ.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.