Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.51 Bonae
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 6 glosses
Idem Rofensi et Londoniensi Episcopis.Incipit Bonae memoriae O. · alleged in the gloss as de appell., bonae — 11× per the register · find the allegations →
Ingressus
Videtur quod male, infra, de privileg., pastoralis. Quod verum est, nisi specialiter hoc esset ei concessum, ut in decretali infra, de privileg., pastoralis. Vel nisi clericus praemortuus eorum nomine possedisset, supra, de restit. spol., cum venisset. Vincen.
De iure communi
Hoc enim videtur spectare ad ipsum de iure, 63. dist., si in plebibus; infra, de instit., cum venissent. Immo potius ad archiepiscopum, ut ibi dicit, quia archidiaconus hoc habebat ex donatione archiepiscopi.
Nomine archidiaconi
Et ita archidiaconus intelligebatur possidere per alium, quia qui per alium possidet, possidere intelligitur, Inst. de interdic. § possidere; et supra, de praescrip., si diligenti; et supra, de restit. spol., cum venisset; et supra, de praescrip., si diligenti.
Unam procurationem
Haec ratio non fuit sufficiens, quia solutio pensionis nec dominium nec possessionum probat nec privat alium sua possessione, supra, de fide instrum., inter dilectos, ad fi.; et supra, de re iudic., cum Bertholdus; ff. de acq. poss., quamvis § 1.
In eum statum
Sed cum abbas et monachi spoliati fuissent per laicos illos et non per archidiaconum, quomodo competit eis interdictum unde vi contra archidiaconum, nec etiam videtur fecisse contra appellationem monachorum. Et sic est contra supra, de restit. spol., cum ad sedem, in fi. Potest dici quod monachi restituuntur hic non ex vi interdicti, sed iudicis officio, arg. 2. q. 1, in primis. Ubi removetur tertius qui successerat iam defuncto, et forsitan constitit Papae quod abbas possidebat cum appellatio fuit ab ipso interposita. Vel forte haec facta fuerant per laicos mandante archidiacono vel ratum habente, unde tenetur unde vi, ut ff. de vi et de vi arm., praetor ait § deiecisse; et ff. de vi et de vi arm., praetor ait § sed et si quis; et supra, de restit. spol., saepe; et supra, de iudic., quia V. Et hoc verius puto, unde tenetur ad ipsam rem restituendam cum fructibus medio tempore perceptis, ut hic dicit, et non solum perceptis, sed et qui percipi potuerunt, supra, de restit. spol., gravis. Et quia post appellationem rem recepit ab illis laicis. Unde omnia restituuntur in pristinum statum tempore appellationis factae.
Ex versimilibus
Sufficit ergo quod sit probabilis causa appellationis, licet non sit vera vel necessaria. Talis videlicet debet esse, quae si esset probata, legitima esset. Tunc valet appellatio, infra, de appell., ut debitus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.