The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.13 De restitutione spoliatorum

X 2.13.15 Cum ad sedem

tit. De restitutione spoliatorum · 8 glosses
Idem.Incipit Cum ad sedem · alleged in the gloss as de restit. spol., cum ad sedem 28× per the register · find the allegations →
Ad petitorium
Sive simul sive separatim poterat agere procurator hospitalis, de hoc dictum est supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et supra, de caus. poss. et propr., cum super; et supra, de caus. poss. et propr., cum dilectus.
Et pertinentiis
Hic ergo datur libellus generalis. Sic infra, de dona., inter dilectos. Et sententia fertur ibi generaliter, et infra, de probat., licet, ad fi. Arg. contra supra, de libel. oblat., significantibus; et supra, de libel. oblat., dilecti, ubi plene notatur de hoc. Arg. contra ff. de rei vend., si in rem 1; et Inst. de action. § curare. Solutio: contraria ista locum habent in rei vendicatione et in singularibus iudiciis, ubi omnia debent specificari quae petuntur. Sed hic et infra, de dona., inter dilectos, cum omnibus similibus locum habent in iudiciis universalibus. Nam si quis petit ecclesiam cum suis pertinentiis, universalis est petitio, et in hoc casu ad id quod non extat tempore petitionis apud eum qui convenitur, si tempore sententiae possideat, condemnatur, ac si tempore litis contestatae possideret, ff. de pet. hered., si quo tempore; et ff. de peculi., quaesitum. Sed qualiter procedetur circa pertinentias, cum reus neget eas pertinere ad ecclesiam vel ad hospitale? Respondeo: ubi obscure et indeterminate aliquid proponitur circa initium iudicii, accipimus id quod utilius est actori, ff. de iud., si quis intentione; et ff. de ver. oblig., inter stipulantem § 1. Et id quod nocet reo, ff. de interrog. act., de aetate § nihil. In medio litis qualiter praesumitur pro utroque, arg. 30. q. 5, iudicantem; et infra, de testib., cum tu. In fine magis praesumo pro reo, infra, de probat., ex litteris; et infra, de fide instrum., inter dilectos, in fi. Debet enim actor declarare in processu de pertinentiis, alias non fieret executio ad voluntatem suam, arg. infra, de praescrip., auditis; et infra, de spons., ex litteris 1.
Diutius possedisset
Numquid hoc solum sufficit probare quod aliquando possedit, ad hoc ut possit restitui? Non nisi probet spoliationem, supra, de offi. deleg., consultationibus; et supra, de restit. spol., olim causam, ubi de hoc. Secus est in dominio, quia ibi sufficit probare quod ille a quo habet causam fuit dominus, ad hoc ut habeatur pro domino, C. de probation., sive. Et est ratio, quia dominium non ita de facili perditur sicut possessio, ff. de acq. poss., si quis vi § differentia.
Nec credere
Per hoc enim fuit facta litis contestata per narrationem et responsionem, supra, de litis contest., olim; arg. C. de exception., si quidem; ff. de pet. hered., si debitor.
Testes
Sed cum agatur hic possessorio tantum, numquid debet probare pars altera, contra quam agebatur tantum possessorio? Videtur quod non, quia et quaestio spoliationis primo tractanda est, supra, de restit. spol., in litteris; et supra, de restit. spol., item cum quis; et supra, de restit. spol., ex conquestione. Dicas quod super eodem possessorio potest se defendere, puta quia incontinenti deiecit, vel quia adversarii possidebant sub conditione, supra, de restit. spol., olim causam. Item quia invenit vacuam possessionem, sic poterit probare de iure suo. Vel dum quiete possidebat, sponte renunciavit, et sic non competit restitutio, ut supra, de restit. spol., accepta.
Dicta testium
Nota quatuor modos convincendi vel probandi, et quintus potest addi, scilicet violenta praesumptio, 32. q. 1, dixit Dominus. Ber.
Interdictum
Sic patet quod iste procurator ineptam proposuit petitionem. Nam interdictum unde vi non datur nisi contra illum qui deiecit vel mandavit vel ratum habuit, ut hic dicitur; et ff. de vi et de vi arm., cum a te; et ff. de vi et de vi arm., quod est § cum procurator; et 2. q. 1, notum. Vel nisi contra illum qui rem scienter a deiectore recepit, infra, de restit. spol., saepe. Item datur contra universalem successorem, ff. de vi et de vi arm., praetor ait, in fi.; et ff. de vi et de vi arm., quod est § ulti. Et datur successori spoliati, ff. de vi et de vi arm., praetor ait § interdictum hoc, in fi.; et infra, de testib., significaverunt. Sed non datur contra successorem rei, sed contra emptorem vel donatarium secundum leges, ff. de vi et de vi arm., cum a te. Dixerunt tamen quidam quod actione in factum potest agi contra quemlibet possessorem, ff. de vi et de vi arm., praetor ait § ulti. Sed illud non est verum, quia illud intelligendum est de successore universali. Vel potest intelligi quod tunc agi posset contra possessorem rei, quando possidens causam habet a deiectore succedendo in vitium, infra, de restit. spol., saepe. Videtur tamen quod in rebus ecclesiasticis posset agi contra quemlibet possessorem, 3. q. 1, redintegranda; et 3. q. 2, cum ecclesiae; 3. q. 2, quasi per totum; et supra, de iudic., quia V; et infra, de restit. spol., saepe; arg. 12. q. 2, quicumque; et 16. q. 6, si episcopum. Hoc verum est, sed non per interdictum unde vi, sed condictione ex illo canone 3. q. 1, redintegranda; et 3. q. 2, cum ecclesiae. Item conveniri potest quilibet possessor iudicis officio, arg. infra, de appell., bonae, vel condictione ex illa decretali infra, de restit. spol., saepe. Sed nonne ex eo quod familia istius fecerat violentiam et ad dominum res illa pervenit, praesumendum est ex hoc de voluntate domini factam fuisse, 1. q. 4, quia praesulatus; et infra, de testib., constitutis 1; et ff. de minor., et enim. Sed hoc non est verum, quia potest esse quod dominus vacuam possessionem invenit, et sic intrando violentiam non fecit. Unde talem rem usucapere poterat, Inst. de usucapion. § quod autem; et ff. de usucap., sequitur § si tu me vi expulisti. Nec enim de facto familiae suae tenetur dominus, nisi mandaverit vel ratum habuerit. Sed si servus eius deiecerat, tunc tenetur noxaliter nomine ipsius servi, ff. de vi et de vi arm., praetor ait § sed et si; et ff. de vi et de vi arm., praetor ait § quod igitur. Item si familia alicuius deiecit aliquem, non tamen nomine domini, dominus illud non potest ratum habere, ff. de vi et de vi arm., si vi me, a contrario sensu; ff. de negot. gest., si pupilli § sed et si ego. Nisi velis dicere quod secundum canones ratum possum habere quod meo nomine non est gestum, 9. q. 2, Lugdunensis; et 16. q. 1, quoniam quicquid; et infra, de his quae fi. a prael., cum nos; et supra, de elect., quod sicut. Item nota quod licet interdictum unde vi non detur nisi contra deiectorem, ut dictum est, tamen actio quod metus causa datur contra quemlibet possidentem, ut supra, de his quae vi met. caus. fi., abbas; et supra, de his quae vi met. caus. fi., ad audientiam; et 16. q. 6, consuetudo; et ff. quod metus cau., si cum exceptione § aliquando; et C. quod metus cau., non interest. Similiter interdictum quod vi aut clam, ff. quod vi aut cla., semper, in princ. Similiter interdictum de novi operis nunciatione, ff. de novi operis nunc., is cui. Et nota per hanc decretalem, quod a sententia lata super possessione momentanea appellatur contra illud, 2. q. 6, ei qui § de possessione; et C. si de mom. poss., cum de possessione; et C. quor. app. non rec., quisquis, unde aliud secundum canones et aliud secundum leges. Vel dic quod leges illae intelliguntur in possessione adipiscenda, ut in legatorio, et in credtore, et scripto herede. Sed in interdicto unde vi bene potest appellari, quia per talem sententiam potest fieri praeiudicium proprietati, C. und. vi, si quis in tantam. Et talis sententia diffinitiva appellatur, supra, ut lite non cont., accedens 1; et supra, de iudic., significaverunt.
Motum
4. q. 3, si testes; infra, de testib., in nostra; et supra, de renunciat., in praesentia; et supra, de elect., bonae 1; et supra, de re iudic., sicut.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.