The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.13 De restitutione spoliatorum

X 2.13.5 In litteris

tit. De restitutione spoliatorum · 4 glosses
Idem Brixiensi Episcopo.Incipit In litteris tuis · alleged in the gloss as de restit. spol., in litteris 13× per the register · find the allegations →
De violenta eiectione
Cum enim agitur de violentia et possessione, prius agendum est de possessione quis possideat, scilicet ut per hoc appareat quis fecerit violentiam, C. de appellat., prius. Si vero agatur de possessione et proprietate, de possessione prius agi debet, ut hic. Et expone de violentia eiectione, id est, de possessione violenter ablata, ut ff. de iud., si de vi; et ff. ad leg. Iul. de vi public., qui coetu § si de vi. Cum quaestio spoliationis sit privilegiata, supra, de ord. cognit., super spoliatione. Et hoc cum unum intentatur ab una parte et alterum ab altera. Secus si utrumque ab eodem, quia tunc potest utrumque simul proponi, supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et supra, de caus. poss. et propr., cum super; et supra, de caus. poss. et propr., cum dilectus. Et interdicto uti possidetis naturaliter prius de possessione agitur, C. de interdic., incerti, cum suis concordantiis. Quia et civilis et naturalis ratio suadet, ut alter possideat et alter a possidente petat, Inst. de interdic. § retinendae.
Canonica institutione
Et sic patet quod spoliato non possit referri quaestio dominii, nisi primo fuerit restitutus, supra, de restit. spol., sollicite, ubi de hoc.
Praedo
ff. de vi et de vi arm., praetor ait § qui a me. Arg. contra, quia dolo facit qui petit quod statim restituere debet, ff. de dol. except., dolo. Sed illud potest intelligi in petitorio iudicio. Et hoc verum est, nisi sit talis praedo cuius vitae nullus parcere debet, C. quan. lic. sin iud. uni. vind., liberam.
Rigorem
Nisi dominus rem petat eodem tempore cum fure, ff. deposi., bona fides § exempli loco. Tamen aequitas quandoque praefertur rigori, C. de iud., placuit.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.