Book II › tit. 2.12 De causa possessionis et proprietatis
X 2.12.6 Cum dilectus
tit. De causa possessionis et proprietatis · 2 glosses
Idem Episcopo et Officiali sancti Andreae.Incipit Cum dilectus filius · alleged in the gloss as de caus. poss. et propr., cum dilectus — 17× per the register · find the allegations →
Possessorio et petitorio
Quidam intelligunt quod hic dicit, quando unus agebat iudicio uti possidetis, et adversarius agebat contra eum rei vendicatione. Et sic intelligunt supra, de caus. poss. et propr., ad ultimum. Et ita planus est casus. Sed contra est quod legitur, ff. uti poss., ait praetor § inter litigatores. Quia uti possidetis dicitur dari inter duos qui dicunt se possidere, ut ibi. Unde verius est quod idem homo proponebat simul de recuperanda possessione et proprietate contra adversarium suum. Et secundum hoc signatur contraria, C. de rei vend., ordinarii; et ff. de iud., si de vi; C. de interdic., incerti; C. quor. bon., constat. Per leges istas dicebat Bazian. quod numquam poterat simul agi iudicio possessionis et proprietatis. Arg. contra ff. quod legat., hoc interdictum § quia autem. Sed illud est quod reus non certificabat legatorum. Mart. in contraria fuit opinione, quod possit agi simul de illis, et nos summus in eadem opinione, scilicet quod simul possit agi de possessione recuperanda et de proprietate ab eadem persona. Nec est istud contra ordinem iuris, nec contrarietas vel repugnantia hic invenitur, quia non sunt contraria, ut hic patet, et supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et supra, de caus. poss. et propr., cum super; et infra, de capell. monach., dilectus. Et leges praedictae C. de rei vend., ordinarii; C. de interdic., incerti; et C. quor. bon., constat, non intelliguntur de tali possessorio pro recuperanda possessione sed interdicto uti possidetis. Ibi enim ordinarium est quod possessorium primo tractetur, quia propter evidentem contrarietatem simul agi non potest de proprietate et uti possidetis ab eadem parte, ut dictum est supra, de caus. poss. et propr., pastoralis. Si vero unus vult agere possessorio et alter petitorio, illud nullo modo est admittendum, infra, de restit. spol., sollicite; infra, de restit. spol., in litteris; infra, de restit. spol., item cum quis; et infra, de restit. spol., ex conquestione. Quia quaestio spoliationis privilegiata est, supra, de ord. cognit., super spoliatione; et 3. q. 1, per totum; et 3. q. 2, per totum. Et cum actor agit utroque iudicio, reus potest se defendere super utroque, supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et supra, de caus. poss. et propr., cum super; et C. de off. rect. prov., potest. Ber.
Praevalere
Semper enim proprietas tamquam dignior trahit ad se possessionem, ut sequatur dominium, quia iustior est petitio proprietatis, ff. deposi., bona fides, vers. et hanc probo. Et ibi per glossam arg. ff. de pigner. act., si rem alienam; arg. 16. q. 3, placuit § quod si mala; arg. infra, de sequestra., ad hoc. Arg. contra infra, de re iudic., suborta. Et quod dicit praevalere, intellige quod simul est actum, ut hic dicit. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.