The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.13 De restitutione spoliatorum

X 2.13.10 Ex conquestione

tit. De restitutione spoliatorum · 7 glosses
Lucius III. Archidiacono et I. Archipresbytero Turonensibus.Incipit Ex conquestione B. · alleged in the gloss as de restit. spol., ex conquestione 25× per the register · find the allegations →
Sine iudicio ecclesiae
Et ideo male, etiam si consanguinitas notoria esset, infra, de divort., porro, quia talis separatio poena est, quae non debet imponi nisi per iudicem, 33. q. 2, saeculares; et 33. q. 2, saeculares § in hoc.
Per procuratorem
Quod bene dicit, etiam si esset minor viginti quinque annis, infra, de restit. spol., ex parte. Etiam si ageretur ad tori separationem tantum, supra, de procurat., tuae. Sed si criminaliter ageretur non, ut in capitulo supra, de procurat., tuae; infra, de accusat., veniens. In crimine enim non intervenit procurator, 5. q. 3, in criminalibus.
Ante ipsius causae ingressum et post
Per hoc videtur quod quaestio spoliationis in modum actionis proposita praeiudicet principali et ante litem et post litem contestatam, arg. supra, de caus. poss. et propr., pastoralis. Sed videtur quod non sit audienda mulier ista petens restitutionem lite contestata super principali, sicut in mutuis petitionibus quae ante ingressum principalis proponendae sunt, supra, de mut. petit., ex litteris; et C. de sent. et interloc. om. iud., authen. et consequenter. Et quia dilatoria est qualitercumque proponatur, et dilatoriae quaestiones omnes sive exceptiones ante litem contestatam debent proponi, postea vero non, infra, de re iudic., inter monasterium. Satis videtur dicendum quod si aliquis contestetur litem, cum actore intentante quaestionem proprietatis, sicut faciebat vir iste qui agebat de consanguinitate, si nihil reus dicat de spoliatione ante litem contestatam, non sit postea audiendus, sive in modum actionis vel exceptionis velit obiicere spoliationem super eadem re. Et sibi imputet qui hoc omisit, sed super diversis bene posset peti restitutio in modum actionis reconveniendo lite contestata durante iudicio, supra, de ord. cognit., cum dilectus; et in concilio Lugdunensi supra, de rescript., extravag. dispendia § reus quoque, sed non in modum exceptionis. Et in casu huius decretalis quaestio spoliationis proposita in modum actionis prius debet terminari, et facta restitutione procedatur super petitorio. Sed hic ideo mulier auditur, quia et ante ingressum litis et coram ordinario et coram delegato hoc instanter petebant et post ingressum, et nihilominus compulsa per iudices ingredi iudicium petiit restitui, et cum nihil proficeret, appellavit. Et quod dicitur in decretali supra, de caus. poss. et propr., pastoralis, intelligitur quando primo quis intentat petitorium, ille idem ante conclusionem potest redire ad possessorium, unde non est simile.
Non debuit
Nisi in casibus, puta si esse publice adulterata, infra, de divort., significasti. Vel nisi timeretur saevitia viri, ita quod non posset ei caveri, infra, de restit. spol., litteras; et supra, de restit. spol., ex transmissa; et in casu quem habes infra, de divort., gaudemus, in fi. Item ubi petitur restitutio in modum exceptionis, ibi non datur restitutio, quia non agitur ad hoc, supra, de ord. cognit., cum dilectus.
Restitui faciatis
Arg. contra supra, de ord. cognit., intelleximus, ibi petitorio et hic possessorio. Sic non est contra.
Post appellationem
Et ita tenuit appellatio, licet esset inhibita in litteris, quia remotio appellationis non impedit appellationem, ubi manifeste quis gravatur, infra, de appell., ut debitus. Et ideo omnia revocantur quae post appellationem legitimam facta sunt, infra, de restit. spol., litteras. Ber.
Fine canonico
Verbum istud fere, semper ponitur in causis spiritualibus, et praecipue in matrimonialibus quae per canones terminari debent, infra, de cons. et affin., ex litteris, in fi. In civilibus causis ponitur debito fine. Sed in hoc non est vis, quia in spiritualibus ponitur quandoque debito fine, infra, de restit. spol., cum ad sedem, circa princ.; infra, de testib., ex tenore. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.