Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus
X 5.1.15 Veniens
tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 4 glosses
Idem Sancteburgensi Archiepiscopo.Incipit Veniens ad sedem · alleged in the gloss as de accusat., veniens — 14× per the register · find the allegations →
Criminali
Habes ergo hic expresse quod in causa criminali non intervenit procurator, nec ad agendum nec ad defendendum, 5. q. 3, in criminalibus; et 3. q. 9, absens per alium; ff. de public. iud., accusatore § 1; et hoc est generale. Fallit tamen in certis casibus: in crimine iniuriarum, ut 3. q. 9, absens vero § nisi; et C. si quando. Sed ad excusandum vel excipiendum admittitur procurator, ut hic, et 23. q. 5, reos; et supra, de dolo et contu., cum dilecti. Item cum agitur de crimine non criminaliter, intervenit procurator, supra, de procurat., tuae; et infra, de accusat., super his, in fi. Item in levibus criminibus, ff. de accusation., levia, arg. Item si crimen non excedit poenam relegationis, ff. an per al. caus. app., quaeri. Item in crimine suspecti tutoris, ff. de procur., licet. Sed pro publico non intervenit procurator ad agendum sed ad defendendum, ff. de popul. act., qui populari. Item dominus defendit servum in crimine, ff. de accusation., si cui § penulti. Melend. dixit quod ex parte rei post litem contestatam semper potest procurator intervenire, 23. q. 5, reos. Sed illud loquitur in procuratore ad allegandas causas absentiae, quia reipublicae utile est absentes a quibuscumque defendi, et quemlibet pro eo verba facientem audiri, ff. de procur., servum quoque § publice. Et hic isti admittuntur ad excusandum, et sic intelligitur 23. q. 5, reos.
Tale recepisse mandatum
Quod de iure fieri potuit, supra, de accusat., licet.
Silentium
Nota quod qui iuravit se non accusaturum aliquem, amplius non auditur contra illum, supra, de iureiur., quemadmodum. Et maxime ubi primo calumniose accusaverit, ut hic, quia praesumitur postea quod malo animo moveatur, unde non est ulterius audiendus, arg. 3. q. 10, placuit. Vel etiam si simpliciter remisit accusationem, 23. q. 4, si illic; et de poen. dist. 4, divina. Et eo ipso quod quis dixit se nolle accusare illum, amplius non auditur, ff. de adulter., si maritus sit § si negaverit. Sed numquid talis potest ipsum denunciare non obstante iuramento? Quod videtur per decretalem praedictam supra, de iureiur., quemadmodum. Quod non est verum, cum primo calumniatus fuerit, quia calumniose denuncians non auditur, immo punitur de calumnia, infra, de simon., qui alium. Sed numquid alius potest illum accusare de crimine, de quo absolutus est? De hoc dic ut supra, de accusat., de his; et quod habes 2. q. 1, prohibentur. Io.
Propter contumaciam
Sic patet quod semper debet quis venire ad iudicem sive iuste sive iniuste vocetur, alias punitur ut contumax, ut hic patet, et ff. ne quis eum qui in ius voc., sed eximendi § item si quis; ff. iudi. solv., si reus. Quod verum est cum dubitatur an citatio teneat, supra, de appell., si duobus; et supra, de appell., cum parati; et ff. de iud., si quis ex aliena. Sed si evidens est quod citatio non tenet, non tenetur venire citatus, puta si citetur aliquis tempore feriato, arg. 5. q. 2, vocatio. Et est expressum supra, de fer., conquestus; ff. de feri., ne quis messium. Nisi esset iusta causa ut ibidem dicitur, puta res peritura vel ratione criminis, vel nisi pietas vel necessitas hoc suadeat. Quandoque non valet ratione personae, ut 4. q. 3 § liberti. Quandoque ratione loci inhonesti, ff. de recepti., si cum dies § si arbiter. Vel si esset nimis remotus forte ire non teneretur, si constaret quod in litteris non contineretur illa clausula: non obstante constitutione de duabus dietis, supra, de rescript., nonnulli. Si evidens sit ipsum non esse iudicem qui citat, supra, de offi. deleg., ex litteris. Vel si ordinarius citat illum qui non est de sua iurisdictione, nec ratione criminis seu contractus, supra, de for. compet., licet ratione. Ubicumque dubitatur de iurisdictione debet quis ire et allegare privilegium suum, alias tamquam contumax potest puniri, ut hic patet. Io.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.