The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.9 De feriis

X 2.9.5 Conquestus

tit. De feriis · 4 glosses
Gregorius IX.Incipit Conquestus est nobis · alleged in the gloss as de fer., conquestus 16× per the register · find the allegations →
Non prorogari
Infra, de dolo et contu., finem; et infra, de dolo et contu., venerabilis; et C. de iud., properandum, circa princ. Et boni praetoris est lites diminuere, ff. si cert. pet., quidam; et infra, de re iudic., iurgantium. Nec permittere debet praetor partes ad arma vel rixam venire, quas potest sua iurisdictione compescere, de usufru., si cuius § aequissimum.
Quibus utique solemnibus feriis
Nota quod feriae dierum praecedentium introductae sunt ob reverentiam Dei, ut hic dicit in princ., et C. de feri., omnes dies; et C. de feri., dies festos. Et solemnes feriae appellantur. Aliae etiam feriae dicuntur solemnes ob reverentiam principis et honorem, ut dies nativitatis suae, vel dies principii de imperio, C. de feri., omnes dies. Item et aliae feriae dicuntur solemnes, ut tempus messium et tempus vindemiarum de quibus hic inferius sequitur, et ff. de feri., ne quis messium. Et iste feriae inducuntur ad requiem laboris, ut quiescant tunc homines a causis. Et istae feriae inducuntur variis temporibus secundum diversitatem locorum, quia quidam tardius colligunt messes sive vendemiam, quidam citius, ff. de feri., praesides. Feriis introductis ob reverentiam Dei partes renunciare non possunt, ut hic dicit expresse. Aliis autem feriis introductis ob favorem hominum, bene possunt partes renunciare, ut hic in fi. Compelli tamen non possunt nisi in casibus supra, de iudic., significaverunt; et ff. de feri., ne quis messium § ulti.; et ff. de feri., eadem oratione. Alias non valet sententia, ut ff. de feri., ne quis messium. Et istae feriae omnes continuae sunt, et computantur in anno vel biennio appellationis prosequendae. Et quolibet die feriato potest quis appellare, sed non prosequi appellationem, C. de feri., quoniam. Tempore messium vel vindemiarum quandoque compelluntur aliqui ad iudicium venire, supra, de iudic., significaverunt, saltem ut litem contestatur, puta si actio vel res sit tempore peritura, puta actio furti, iniuriae damni et aliae, ut supra, de iudic., significaverunt; et ff. de feri., ne quis messium § sed excipiuntur; et ff. de feri., eadem oratione; et ff. de feri., solet. Ea vero quae pertinent ad pacem vel concordiam quolibet die feriato possunt expediri, C. de feri., dies festos, puta transactiones, pacta, ut ibi.
Necessitas
Puta si esset res tempore peritura. Exempla plura habes ff. de feri., ne quis messium; ff. de feri., eadem oratione; et ff. de feri., solet. Et ubi res celeritatem desiderat, ff. de damn. infect., cum res.
Pietas
Puta causa debilium vel miserabilium personarum, quia in operibus misericordiae dierum distinctio non est habenda, arg. 76. dist., utinam; et de conse. dist. 5, numquam. Et summa est ratio quae pro religione facit, ff. de rel. et sump. fun., sunt personae. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.