Book II › tit. 2.10 De ordine cognitionum
X 2.10.1 Intelleximus
tit. De ordine cognitionum · 1 gloss
Clemens III. Alatrino Episcopo.Incipit Intelleximus ex litteris · alleged in the gloss as de ord. cognit., intelleximus — 12× per the register · find the allegations →
Cognoscendum
Ex hac decretali colligitur manifeste quod cum reus in modum exceptionis aliquam exceptionem obiicit actori, de illa incidenti tantum cognosci debeat fundata intentione actoris primo, C. de probation., exceptionem; et C. de exception., si quidem. Et non sententiare super ea, sed tantum super principali pronunciandum sit. Super hoc fuit diversitas inter doctores. Bulg. dicebat quod super incidenti quaestione sive exceptione pronunciari non debet, sed tantum cognosci de ipsa, sed super principali solummodo, quia eo ipso quod pronunciatur super principali quaestione, satis intelligitur esse pronunciatum super incidenti per quandam consequentiam. Et hoc dicebat per leges illas C. de ordi. iudic., adite; et C. de ordi. iudic., si quaestio. Et quia ibi dicitur, ad officium iudicis pertinet universam incidentem quaestionem examinare, quoniam non de ea pronunciat sed de hereditate, C. de ordi. iudic., si quaestio, 2. resp.; et C. de adulter., quoniam Alexandrum; et C. de lege Fab. de plag., praeses provinciae. Mart. et Placen. dicebant quod super hac semper debet pronunciari, ff. de iud., de qua re; et infra, de caus. poss. et propr., cum super; et ff. de minor., intra utile; et ff. de praevaric., praevaricationis; et ff. de liber. caus., liberis § ulti. Nisi impediatur propter conditionem suae personae, quia est pedaneus iudex, ut C. de iud., quotiens. Vel conditionem rei, vel quia pupillus est cui movetur quaestio status incidenter, tunc non pronunciatur super causa status sed super hereditate, C. de ordi. iudic., adite. Dominus Bazian. et Azo cum eo distinguit et bene inter quaestiones sive exceptiones incidentes et emergentes. Incidens quaestio dicitur quae competit reo etiam ante litis contestationem, puta pactum de non petendo, res iudicata, delatio iuramenti, consanguinitas quae obstat matrimonio, vel aliud quodque impedimentum perpetuum et consimilia. In his enim obtinet sententia Bulg., quia non pronunciatur in his sed super principali, ut hic expresse apparet. Et in his non pronunciatur nisi quando civilis incidit in criminali vel econtra, 3. q. 11 § aliquando, vers. qui confitetur; et C. de adulter., quoniam Alexandrum; C. de lege Fab. de plag., praeses provinciae. Et econtra, cum civilis civili praeiudicat, infra, de ord. cognit., tuam; et 3. q. 11 § si de hereditate; infra, qui fil. sint legit., lator. Emergentes dicuntur illae quae competunt et emergunt in lite, puta an dilatio sit danda an non, an talis testis sit recipiendus vel non, an talis positio vel interrogatio facienda sit vel non, vel utrum aliquis sit in possessione libertatis vel non. Et non in istis emergentibus obtinet sententia Mart. et Placen. Et sic intelligitur lex illa ff. de liber. caus., liberis § ulti. Et in istis pronunciari debet, alias non posset procedere iudex in principali, nisi in his pronunciaretur, et sic intelligitur lex ff. de iud., de qua re; et decretalis infra, de caus. poss. et propr., cum super. Vel dic de qua re cognovit, verum est principaliter. Ad illam legem ff. de minor., intra utile, respondetur quod ibi non fuit pronunciatum super incidenti sed super aetate, et est speciale. Vel ut restitueretur in integrum ratione aetatis fuit pronunciatum, et ita per consequentiam super aetate pronunciatur. Ad legem illam ff. de praevaric., praevaricationis, dicunt quod speciale est ibi. Vel dicas quod necessarium est ut ibi pronuncietur de praevaricatione antequam admittatur ad accusationem. Et in modum replicationis illud obiicitur, et quia illud competit ante litem contestatam tantum, ideo pronunciatum est, et in hoc est simile exceptioni dilatoriae, quia in hoc ante litem contestatam debet opponi. Et ideo debet pronunciari super illa sicut in dilatoriis ante litem contestatam pronunciatur, et postea est peremptoria. Arg. contra infra, de fide instrum., cum Ioannes, ibi pronuniciat Papa super exceptione incidenter proposita in causa appellationis. Ratio ibi potest assignari, quia cum non pronuncietur in causa appellationis directe super principali quaestione, sed tantum confirmatur vel infirmatur sententia, pronunciari debet super incidenti quaestione opposita in causa appellationis. Vel si pronunciatur super talibus, non est contra substantiam ordinis iudiciorum, et super incidenti sive peremptoria exceptione pronunciatur, supra, de elect., cum dilectus, ad fi. Illa exceptio videtur potius incidens quam emergens. Et idem etiam potest dici in lege ff. de minor., intra utile, quod pronunciatum fuit super incidenti quaestione, scilicet super aetate, nec propterea ius offenditur, nec est contra ordinem iuris quod ibi pronuncietur super aetate, quae fuit incidens quaestio, nec dicitur in iure quod talis sententia non teneat.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.