The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.10 De ordine cognitionum

X 2.10.2 Cum dilectus

tit. De ordine cognitionum · 12 glosses
Innocentius III. Episcopo Narmarinensi.Incipit Cum dilectus filius · alleged in the gloss as de ord. cognit., cum dilectus 40× per the register · find the allegations →
Armata
Illa vis quae fit cum armis publica est. Quae vero sine armis privata dicitur, Inst. de public. iudic. § item lex Iulia de vi publica; et ff. ad leg. Iul. de vi public., lege Iulia 1. Unde isti plus peccaverunt. Unde versus: vis privata reum deponit ab ordine rerum // sed deportatur si vis armata probatur.
Exceptionis
Ergo qui excipit, non contestatur litem. Et sic patet quod qui negat, non excipit. Ergo qui excipit, non confitetur, ff. de exception., non utique; et infra, de except., cum venerabilis.
Ipsius dolum
Sed quare debuit nocere ecclesiae dolus abbatis sive violentia, cum delictum personae etc., 16. q. 6, si episcopum? Sed hic totus conventus consenserat abbati vel ab initio vel ex post facto, arg. infra, de restit. spol., cum ad sedem, in fi. Sed ratihabitio in maleficio retrotrahitur, et mandato comparatur, ff. de vi et de vi arm., praetor ait § sed et si cum quis.
Incontinenti
Hoc multum faciebat ad hoc ut restituerentur, infra, de restit. spol., litteras; et infra, de testib., veniens 2.
Retentionis
16. q. 3, placuit, vers. quod si mala; et C. de praescri. trig. vel quad. ann., si quis emptionis § quod si quis.
Contra spoliatorem
Vel contra eum qui mandavit vel ratam habuit spoliationem. Sic infra, de restit. spol., cum ad sedem, in fi.; et ff. de vi et de vi arm., cum a te. Nisi scienter rem recipiat a deiectore, cum per hoc ei succedat in vitium, infra, de restit. spol., saepe; et supra, de iudic., quia V, et hic, quia per dolum abbatis spoliati sunt. Et latius patet restitutorium iudicium secundum canones quam secundum leges, etiam ubi quis dolo vel metu perdit rem, 3. q. 1, redintegranda sunt omnia. Secus est in actione quod metus causa, quae datur contra illum qui metum non adhibuit, ff. quod metus cau., si cum exceptione § in hac.
Iuxta regulam iuris
ff. de iud., qui prior. Ber.
Eadem sententia terminandae
Nam si isti nobiles proposuissent spoliationem suam in modum actionis directae, essent duae principales quaestiones, conventio scilicet et reconventio, et tunc simul sunt tractandae, ut supra, de mut. petit., ex litteris. Et non valet sententia super una, nisi et super alia in eadem instantia feratur, ff. quae sent. sine appel., illud § ulti.; et C. de compensat., neque scriptura. Vel saltem appellandum est, et ibi dicitur in lege primo inducta. Et unam vocat hic sententiam pro tanto, quia continue una post aliam fertur, sed re vera duae etiam sententiae sunt, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et infra, de caus. poss. et propr., cum super. Nam quot sunt articuli tot sunt sententiae, ff. de minor., etiam § ex causa.
In modum exceptionis
Hic patet quod quaestio spoliationis non praeiudicat civili quaestioni, nisi proponatur in modum exceptionis, sed criminali semper praeiudicat, sive in modum exceptionis sive in modum actionis proponatur, et sic loquuntur iura 3. q. 1, per totum; et 3. q. 2, per totum; et 2. q. 2, per totum. Quidam intelligunt hanc decretalem cum ambae quaestiones sunt posessorie. Sed hoc non est verum, quia abbas non agebat hic possessorio iudicio, immo hic petebat sibi iustitiam fieri super damnis sibi datis in praedis animalium et in aliis, ut patet in antiqua decretali. De hoc dicitur infra, de ord. cognit., super spoliatione. Illud potest hic quaeri, utrum exceptio spoliationis interrumpat praescriptionem. Et est dicendum quod non, quia praescriptio in odium non petentium inducta est, infra, de praescrip., vigilanti; et 16. q. 3 § potest. Sed qui excipit, non petit, sed petentem repellit, ut hic, et ff. de exception., exceptio dicta, ergo non interrumpit. Licet sit arg. contra ff. quod metus cau., metum § sed quod praetor, in fi., ubi dicitur quod excipiendo videtur experiri; et ff. rem rat. hab., quo enim tutiore, in fi.; et ff. de exception., agere; et ff. de probation., in exceptionibus. Item quaeritur utrum exceptio spoliationis possit opponi in qualibet causa? Et potest dici quod non, quia non opponitur actioni depositi, quia ibi non admittitur compensatio, C. de compensat., compensationes; et C. deposi., si quis vel pecunias; et infra, de deposit., bona fides § sane. Alii dicunt quod petenti depositum bene obstat exceptio spoliationis, quoniam obiicitur petenti restitutionem, saltem in modum reconventionis et etiam exceptionis, et quaestio spoliationis est privilegiata, infra, de ord. cognit., super spoliatione. Et ideo satis videtur quod opponi possit actioni depositi, quia favorabilior videtur spoliatio quam actio depositi, licet illa sit bonae fidei. Sed quid si in modum exceptionis probavi spoliationem, numquid eaedem probationes valebunt, si volo directe petere possessionem? Dico quod non, nisi adversarius consentiret, infra, de testib., veniens 2. Sed pone quod succubui in exceptione, numquid possum postea directe agere possessorio? Videtur quod non, quia eandem quaestionem volo refricare, licet alio genere iudicii, quod non licet, ff. de excepti. rei iud., si quis cum totum § et generaliter. Sed tamen dico quod possum, nec impedit si succubui, quia possessorium directe etiam potest intentari ex dissimilibus causis, infra, de dona., inter dilectos. Et si primo agatur criminaliter et non obtinuit, postea agi potest civiliter, C. quan. civ. act. crim., a plerisque.
Non cogerentur
Quia nec nudi contendere nec inimicis inermes debemus nos opponere, 3. q. 2, oportet. Sed si conveniatur ab alio quam a spoliatore, non obstat ei exceptio spoliationis. Sed si criminaliter accusetur, potest excipere quod spoliatus est ab alio quam a suo accusatore, si tota sua substantia vel maiori parte sit spoliatus, ut in quadam constitutione Inno. iiii infra, de restit. spol., extravag. frequens. Et sic intelliguntur canones isti 2. q. 2, per totum; et 3. q. 2, per totum.
Restitutio facienda
Quia ad hoc non agebatur. Semper enim videndum est ad quid agatur, quia secundum modum agendi formatur sententia, infra, de simon., licet Heli; et infra, de accusat., super his; et melius infra, de accusat., qualiter et quando 1. Nec enim potestas iudicandi ultra id extenditur quam in libello est deductum, ff. comm. divid., ut fundus. Arg. contra infra, de concess. praeben., ex parte; et 24. q. 3, ecce; et infra, de confess., cum super; et supra, de elect., per inquisitionem; et ff. de adulter., ex lege § si publico, ubi accusator convictus in modum exceptionis punitur, sed testis non punitur, licet crimen ei in modum exceptionis probetur, ut dicitur infra, de except., denique. Nec infamis reputatur, ut hic, licet eius testimonium reprobetur, ff. de his qui not. infam., Lucius. Item quid dices si probetur excommunicatio in modum exceptionis contra aliquem, ut repellatur a testimonio vel ab electione, numquid debet vitari? Potest dicit quod si ex tali facto publica fama laborat, non est ei communicandum, infra, de sent. excom., cum desideres § secundae; arg. 2. q. 1, multi, vers. si quis frater nominatur etc. Idem dico si in modum exceptionis crimen probetur testi, quod impedit promovendum, arg. supra, de elect., super eo, ut si gravata sit eius opinio, infra, de testib., testimonium. Nec sufficit quod ex tali facto non irrogetur infamia, sed quod eius opinio in nullo vacillet, 33. dist., laici. Sicut dicit lex de eo qui fustibus caesus est, licet non sit infamis, tamen ad honores non debet admitti, ff. de decur., eos. Sic C. de adulter., et si libidine; 81. dist., tantis; infra, de accusat., omnipotens; et C. de procur., reum. Et sic propter talem infamiam facti potest indici purgatio, arg. infra, de sent. excom., cum desideres § secundae; 2. q. 1, multi, vers. si quis frater nominatur. Ad contraria signata superius dicas, quod illud capitulum 24. q. 3, ecce, intelligitur cum de crimine constat, sive accusando sive denunciando aut inquirendo, et quocumque tali modo constet, punitur. Et ideo dicit, ecce crimina undecumque claruerint etc. Ad illam decretalem infra, de confess., cum super, sic respondeas, quia ibi testis in iure confessus est, et crimen illud continebat causam de qua agebatur, unde punitus fuit, infra, de except., denique, in fi. Et ei obiectum fuit quod esset particeps simoniae, unde interrogatus et confessus punitur. In illa per inquisitionem agebatur, ibi: tam in capite quam in membris. Ad legem illam ff. de adulter., ex lege § si publica. Potest dici quod iudex qui cognoscit de adulterio ex officio suo punit maritum de lenocinio sine accusatore, quia cum exceptio lenocinii non prosit uxori, obesse debet marito, alias maritus non puniretur de crimine, quod esse non debet, quia publicae utilitatis est, ne crimina remaneant impunita, infra, de sent. excom., ut famae; et ff. ad leg. Aquil., ita vulneratus, vers. fi.
Reprobatur
Arg. contra infra, de testib., cum tu, ubi dicitur: ne periurii reatu notentur. Sed illud intelligitur quo ad factum et opinionem. Et quod hic dicit, referas ad ius, quia de iure non censetur infamis. Sed infamiam facti forsitan non evitat, ut ibi dicitur. Et hoc dicitur expresse, ff. de obseq. praest., honori. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.